Roman numeral 10000 CC DD.svg

Bella Rosarum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Mergefrom.svg
Suademus haec pagina ad Factio albae et rubrae rosae moveatur.
Sententiam tuam, quaesumus, profer in pagina disputationis.
English language
English
It is proposed to move this page to Factio albae et rubrae rosae. Please give your opinion on the talk page.
Deutsch
Deutsch
Es wurde vorgeschlagen, diese Seite nach Factio albae et rubrae rosae zu verschieben. Um Stellungnahme auf der Diskussionsseite wird gebeten.
Esperanto
Esperanto
Rekomendatas la movo de tiu ĉi paĝo al Factio albae et rubrae rosae. Vi estas petata komenti prie en la diskutejo.
Rosae Rubrae et Albae in Hortis Templi Veteris Carptae, impressio ex pictura ab Henrico Payne anno 1908 picta, scaenam in Henry VI part I, ludo Shakespearii, pingit, ubi fautores factionum aemularum rosas aut rubras aut albas carpiunt.

Factio albae et rubrae rosae[1][2] sive Eboracensium et Lancastrensium[3] fuit bellum civile Anglicum ab anno 1455 usque in 1487 gestum inter duos domus regnatricis Plantagenistae ramos, videlicet Eboracenses, quorum insigne rosa alba, et Lancastrenses, quorum rosa rubra erat. Unde Anglice compendiose Wars of the Roses scilicet "Bella Rosarum" nuncupantur.[4]

Historia[recensere | fontem recensere]

Cum rectio Henrici VI regis multis non placeret, Ricardus Plantagenista (dux Eboracensis) familiaris regius seditionem incohatus est anno 1452. Rixae istae inter domos Lancastriae et Eboraci secundum insignia etiam querelae rosarum nuncupantur. Bellum autem in Francos, ubi Angli tantummodo Calesium obtinebant, sine pace terminatum est. Post litigationes minores die 21 Maii 1455, proelium ad Villam Sancti Albani inter Richardum et regem commissum est. Ibi Henricus captus est et Edmundus Beaufort dux Somerset mortem obiit. Denique regi generose anno 1456 potentia politica reddita est. Novae inimicitiae autem anno 1459 ortae sunt, et copiae regiae die 12 Octobris 1459 apud Ludlow in Salopiensi comitatu victoriam pepererunt. Sectator Richardi quidam, dux Warwick Calesium confugit unde cum amicis ad Angliam rursus appulit et exercitum regium apud Northamptoniam superavit. Iterum rex captivus factus est et Eboracenses coram publico declararunt se thronum Anglicum aspirare. Parlamentum igitur die 25 Octobris 1460 concilium cepit successorem Henrici VI Eboracensem fore.

Margareta Andegavensis et Eduardus filius esurientes.
Henricus VI apud Towton

Regina Margarita Andegavensis pugnas pergens die 30 Decembris 1460 apud Wakefield victoria splendida gavisa est. Ricardus captus decollatus est. Iura eius transierunt ad heredem Eduardum, qui revera die 2 Martii 1461 rex proclamatus est. Qui Margaritam die 28 Martii 1461 apud Towton in Isuria vicit, quae in Franciam iit antequam mense Octobri 1462 reveniret. Inde nova fuga necessaria fuit.

Tentamen ultimum regis Henrici reinstallandi pugnis apud Hedgley Moor in Northumbria et Hagastalduni ad irritum ductum est. Brevi post Henricus VI rex captus et usque annum 1470 in carcerem Turris Londinii coniectus est. Eduardus, qui libenter in plebe fulciebatur, anno 1465 in matrimonium duxit Elisabetham Woodville, Ioannis Grey viduam. Elisabethanorum familiarium favor invidiam apud familiam Neville genuit, qua origine etiam Richard Neville baro Warwick XVI atque Eduardi consiliarius. Neville indignans anno 1469 Franciam adire coactus est, ubi in Margaritam placabatur et cum militibus mercennariis in Angliam revenit atque anno 1470 Henrico thronum reddere potuit. Eduardus in Bataviam profugit, unde cum auxiliis Burgundiensibus patriam reingressus est. Ad Barnetum die 14 Aprilis 1471 vicit, quo proelio Warwick vita defunctus est. Henricus iterum captus est, et Margareta in Angliam reversa Theoci Curiae die 4 Maii 1471 superata est; cum filio capta est, qui statim clavis necatus est. Tunc Eduardus in asseclas rosae rubrae nimium saeviebat; Henricus die 21 Maii 1471 in carcere Londiniensi mortuus est. Sunt qui dicant Eduardi IV fratrem regem Henricum interfecisse.

Post mortem Eduardi IV[recensere | fontem recensere]

Eduardo IV mortuo Richardus Glevensis principem Cambriae annos XII natum regem Eduardum V proclamans se ipsum regni protectorem fecit. Hinc filium Eduardi IV alterum, ducem Richardum Eboracensem annos IX natum, cepit et fratri in Turri Londiniensi degenti associavit. Postquam reginae Elisabethae amicos interfecit, connubium eius cum Eduardo IV et infantium postulationes politicas haud legitima esse declaravit. Die 26 Augusti 1483 ipse proclamatus est rex Ricardus III; barbarus iste principes iuvenes aestate sive autumno 1483 necari iussit. Terrore regimen suum duxit usque seditionem ducis Buckinghamiensis, qui olim usurpationem fovebat. Dux die 2 Novembris eiusdem anni decollatus est. Aestate anni 1485, Henricus Tudor comes Richmond Angliam petivit ubi die 22 Augusti apud Bosworth in Leicestriensi comitatu Richardum vicit. Qui a militibus desertus fortiter in acie mortuus est. Itaque querelae longae inter Rosas finitae sunt et Domus Tudor in Anglia regere coepit.

Emancipatio democratica[recensere | fontem recensere]

Quamvis parlamentarii in pugnis ipsis partes magnas non egissent, numquam parlamentum abolitum est. Bis camerae superior et inferior de regibus decisiones tribunalicias fecerunt. Vectigalium protectio erga plebem et eius momentum in legibus accipiendis non iam removeri potuerunt. Libertas sermonis quoque valde confirmata est in senatoribus inferioribus qui vel immunitatem sibi promittere potuerunt. Henrico VI rege suffragium ordinatum est, quo in camera inferiore magis magisque vox populi audiretur; nobilitas vetusta autem bellis rosarum valde diminuta est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Hoc bellum civile ... dicitur factio albae et rubrae rosae ... e scutis ducum Eboracensium et Lancastrensium ..." (p. 236 apud Google Books)
  2. "factiones rosarum, albae et rubrae, sustulit, Lancastrensium et Eboracensium domos conjunxit" (sig. K 1 v apud Google Books); "factiones rosae rubrae et rosae albae, hoc est, Lancastrensium et Eboracensium" (p. 18 apud Google Books)
  3. "quo tempore Eboracensium & Lancastrensium factiones vigerent": Franciscus Godwin, Rerum Anglicarum annales p. 65; "funestum illud inter Eboracensium et Lancastrensium familias bellum" (p. 235 apud Google Books)
  4. Ita etiam Latine, sed fonte dubio?

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Rosa Eboracensis.
Rosa Lancastriensis.
  • Carpenter, Christine. 1997. The Wars of the Roses. Politics and the Constitution in England, c. 1437–1509. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-26800-1.
  • Dockray, Keith. 2000. Henry VI, Margaret of Anjou and the Wars of the Roses: A source book. Stroud: Sutton. ISBN 0-7509-2163-3.
  • Grummitt, David. 2013. The Wars of the Roses. Londinii: I. B. Tauris.
  • Hicks, Michael. 2003. The Wars of the Roses 1455–1487. Essential Histories. A multi-volume History of War seen from political, strategic, tactical, cultural and individual Perspectives, 54. Oxoniae: Osprey. ISBN 1-84176-491-4.
  • Hicks, Michael. 2010. The Wars of the Roses. Portu Novo: Yale University Press. ISBN 978-0-300-11423-2.
  • Jacob, Ernest F. 1961. The Fifteenth Century, 1399–1485. Oxford History of England, 6. Oxoniae: Clarendon Press.
  • Lewis, Matthew. 2015. The Wars of the Roses: The Key Players in the Struggle for Supremacy. Stroud: Amberley Publishing. ISBN 978-1-4456-4635-0.
  • Ross, Charles. 1974. Edward IV. Londinii: Methuen. ISBN 0-413-28680-0.
  • Ross, Charles. 1976. The Wars of the Roses: A concise History. Londinii: Thames and Hudson. ISBN 0-500-25049-9.
  • Sarnowsky, Jürgen. 2002. England im Mittelalter. Darmstadii: Wissenschaftliche Buchgesellschaft. ISBN 3-534-14719-7.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Bella Rosarum spectant.