Roman numeral 10000 CC DD.svg

Bella Byzantino–Bulgarica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Modo horologico a dextra: Proelium Anchiali; Khan Omurtag Bulgariensis; imperatores Bulgariae et Byzantii de pacis condicionibus agunt; Imperator Nicephorus II Phocas.

Bella Byzantino–Bulgarica fuerunt certaminum ab Imperio Byzantino et Bulgaris commotorum series, quae coepit cum Bulgares primum in Paeninsula Balcanica saeculo quinto considerent, et conflagravit cum Imperium Bulgaricum ad meridiem occidentemque versus post anno 680 cresceret. Byzantini et Bulgari proximum saeculum pugnabant, exitu variante, donec Bulgari, quodam Crum duce, Byzantinos identidem contundens vinceret. Crum autem anno 814 mortuo, Omurtag filius foedus pacis annorum triginta cum Byzantinis fecit. Anno 893, per proximum bellum, Simeon, imperator Bulgaricus, Byzantinos superavit cum magnum imperium Europae Orientalis creare conaretur, sed eius nisus conciderunt.

Pagani Bulgarici Christianos necant. Ex Menologio Basilii II.

Anno 971, Ioannes I Tzimisces, imperator Byzantinus, plurimas terras Imperii Bulgarici hebescentis subegit, quod se Russis, Pecheneg, Hungaris, Croatisque opponebat, et, Borise II Bulgariae victo Preslavque capite Bulgarico capto, Constantinopolis Bulgariam omnino anno 1018 occupavit, sub Proelium Kleidion anno 1014 confecto, Basilio II Bulgaroctono regnante. Erant seditiones contra regnum Byzantinum ab anno 1040 ad 1041, et iterum annis 1070 et 1080, quae autem defecerunt. Anno autem 1185, Theodorus Petrus et Ioannes Asenus rebellionem coeperunt, quam Imperium Byzantinum, nunc ipsum hebescens obviamque suis vexationibus internis iens, supponere nequivit.

Bella Byzantino–Bulgarica (741775).
Crum exercitum evocat ut Byzantinos vincat.

Postquam anno 1204 quarta expeditio sacra Constantinopolim diripuit, Caloioannes, imperator Bulgaricus, amicitiam cum militibus expeditionis sacrae instituere conatus est, sed Imperium Latinum, nuper creatum, foedus cum Bulgaris repudiavit. Propter acceptionem haud amico, Caloioannes potius se cum Nicaeanis coniunxit, una ex civitatibus Byzantinis post Constantinopolim casum creatis, quo facto, potestas ducum expeditionis sacrae in regione imminuit. Quamquam Borilus fratris filius se cum Imperio Latino consociavit, successores Borili cum Nicaeanis adhaerebant, contra nonnullos impetus ex eis. Imperio Latino caso, Byzantini, bello civili Bulgarico abutentes, partes Thraciae captavit, sed Theodorus Svetoslaus imperator Bulgaricus has terras recepit. Consuetudines inter Byzantinos et Bulgaricos fluctuabat donec Ottomanidae in oppugnatione Tarnovo caput Bulgaricum anno 1393 urbemque capitalem Byzantinum anno 1453 exceperunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Omurtag legatos ad Byzantinos mittit.
Bulgari vires Byzantinas in Proelio Bulgarophygon anno 896 superant.
Victoria Bulgarica ad Anchialos.
  • Ahrweiler, Helene. 2000. Les Europeens. Lutetiae: Herman.
  • Andreev, Jordan, Ivan Lazarov, et Plamen Pavlov. 1999. Koj koj e v srednovekovna Bălgarija. Sophiae.
  • Crampton, R. J. 1997. Concise history of Bulgaria. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-56719-X.
  • Detrez, Raymond. 1997. Historical dictionary of Bulgaria. Lanhamiae Terrae Mariae: Scarecrow Press. ISBN 0-8108-3177-5.
  • Dimitrov, Bozhidar. 2005. The 7 Ancient Civilizations in Bulgaria. Sophiae: KOM Foundation.
  • Dimitrov, Bozhidar. 2005. 12 Myths in Bulgarian History. Sophiae: KOM Foundation.
  • Fine, John V. A., Jr. 1983. The Early Medieval Balkans. A critical survey from the sixth to the late twelfth century. Ann Arbor Michiganiae. ISBN 0-472-08149-7.
  • Forbes, Nevill, Arnold J. Toynbee, D. Mitrany, et D. G. Hogarth. (1915) 2012. The Balkans: A History Of Bulgaria, Serbia, Greece, Rumania and Turkey. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 978-1-4538-7135-5.
  • Gjuzelev, V. 1988. Medieval Bulgaria, Byzantine Empire, Black Sea, Venice, Genoa. Verlag Baier: Centre Culturel du Monde Byzantin.
  • Gjuselew, Wassil. 1986. Forschungen zur Geschichte Bulgariens im Mittelalter. Vindobonae: Verein Freunde des Hauses Wittgenstein.
  • Gjuselew, Wassil. 1988. Medieval Bulgaria Byzantine Empire Black Sea Venice. Villach: Verlag Baier.
  • Härtel, Hans-Joachim, et Roland Schönfeld. 1998. Bulgarien: Vom Mittelalter bis zur Gegenwart. Regensburgi: Verlag Friedrich Pustet. ISBN 3-7917-1540-2.
  • Hristov, Hristo Angelov. 1985. History of Bulgaria. Ed. Dimiter Markovski. Ex Bulgarico conv. Stefan Kostov.
  • Hupchick, Dennis P. 2017. The Bulgarian-Byzantine Wars for Early Medieval Balkan Hegemony: Silver-Lined Skulls and Blinded Armies. Cham: Springer International Publishing, Palgrave Macmillan. ISBN 9783319562063.
  • Jelavich, Barbara. 1983. History of the Balkans. Cantabrigiae et Novi Eboraci: Cambridge University Press. ISBN 0521252490 (v. 1), ISBN 0521274583 (pbk.: v. 1), ISBN 0521254485 (v. 2), ISBN 0521274591.
  • Kossev, D., H. Hristov, et D. Angelov. 1963. Short history of Bulgaria. Conversus a Marguerite Alexieval et Nicolai Koledarov; illustratus ab Ivan Bogdanov et Vladislav Paskalev. Sophiae: Foreign Languages Press.
  • Lilie, Ralph-Johannes. 2007. Einführung in die byzantinische Geschichte. Stutgardiae: Kohlhammer. ISBN 978-3-17-018840-2.
  • MacDermott, Mercia. 1962. History of Bulgaria, 1393–1885.
  • Meininger, Thomas A. 1996. "A Troubled Transition: Bulgarian Historiography, 1989–94." Contemporary European History 5 (1): 103–18.
  • Runciman, Steven. 1929. The Emperor Romanus Lecapenus and His Reign. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Schreiner, Peter. 2008. Byzanz 565–1453. Ed. tertia. Monaci: Oldenbourg Wissenschaftsverlag. ISBN 978-3-486-57750-1.
  • Todorov, Nikolai. Short history of Bulgaria. Conv. L. Dimitrova.
  • Ziemann, Daniel. 2007. Vom Wandervolk zur Großmacht: die Entstehung Bulgariens im frühen Mittelalter (7.–9. Jahrhundert). Coloniae et Vimariae: Böhlau Verlag. ISBN 978-3-412-09106-4.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]