Belka et Strelka

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Quinquaginta anni post Belkae et Strelkae volatum (pittacium cursuale Russicum)

Belka et Strelka (Russice Белка и Стрелка, scilicet Latine Albula et Sagittula) fuerunt canes ac astronautae Sovieticae, quae primae omnium astronautarum non solum in spatium extra fines gravitatis terrestris situm processerant, sed et in Tellurem vivi sanique reverterunt.

Post Laikam canem, quae anno 1957 spatium extraterrestre in Satellite secundo (vel Sputnik 2) navigavisset, Lisitchka et Tchaika[ru] (scilicet Latine Vulpecula et Larus) canes duae die 28 Iunii anni 1960 perierunt; nam astronavis earum secundo volatus trigesimo octavo explosa est. Hac de causa astronavis Belkae est Strelkae sellam, quae modo catapultae eici posset, habuit. Die 19 Augusti eiusdem anni Satelles quintus (vel Sputnik 5) cum Belka et Strelka e Baikonur[ru] cosmodromio ascendit et post 25 horas, cum decies et octies Tellurem circumvolavisset, apparatus cum canibus descendit.

Belka alba fuit, Strelka alba cum atris maculis. Strelka, cum aliquot menses post expeditionem praeteriissent, catulos quinque generaverat, quorum unus, Pušok (scilicet Latine Lanugo) nomine, Ioanni Kennedy donatus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Belkam et Strelkam spectant.
  • Pellicula documentaria de Belka et Strelka (Russice)