Bedaius

E Vicipaedia

Bedaius vel Bedaio deus Celticus fuisse videtur, temporibus Romanorum Bedaii (Bedaium, hodie Seebruck) in regione lacus Bedaii in provincia Norica veneratus. Quia aedes Bedaii illic erat, docti in opinione sunt deum personificationem? lacus Bedaii fuisse.

De hoc numine nihil memoriae litteris servatae in nostram notitiam perductum est. Item nihil effigiati, nec statuam nec picturam, habemus. Tantum in duodecim fere lapidibus ei dedicatis, collocatis in locis circumiacentibus, nomen eius legitur. In quibus augustus et sanctus appellatus est, cum Arubiano, quem Iovis loco venerabantur, et cum Alounis (vel nymphis vel deabus matribus sive matronis) comparatus. Novissimus horum lapidum est anni 241. Sed tunc fere temporis cultus Bedaii, ut videtur, iam omitti coeptus est.

Horum lapidum inscriptiones, damnis suppletis, considerari possunt in CIL, e. g.:

Species lapidum una cum textu in EDH inspicere licet.