Beatrix de Storch

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Beatrix de Storch
Res apud Vicidata repertae:
Beatrix de Storch: imago
Nativitas: 27 Maii 1971; Lubeca
Patria: Germania
Nomen nativum: Beatrix Amelie Ehrengard Eilika von Oldenburg

Officium

Officium: legatus ad Parlamentum Europaeum, Socius Concilii Federalis Germanici
Munus: Politicus, Causidicus

Familia

Coniunx: Sven von Storch
Familia: House of Oldenburg

Beatrix Amalia Ehrengarda Eilica de (Theodisce Beatrix Amelie Ehrengard Eilika von) Storch (nata nomine Beatrix dux Oldenburgensis die 27 Maii 1971 Lubecae) causidica et rerum politicarum perita Germanica factionis AfD est.

Familia[recensere | fontem recensere]

De Storch e gente nobili nata est: proavus eius ultimus dux magnus Fridericus Augustus II erat, avus Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk, minister aerarii publici Germaniae temporibus dictaturae Nazistae. Anno 2010 Sven de Storch mercatori nupsit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam anno 1990 testimonium maturitatis accepit, tirocinium aerarii fecit et deinde Heidelbergae et Lausonii iurisprudentiae studebat. Et primam et secundam probationem iurisprudentis adepta est. Annis 1998 ad usque 2011 causidica operam dedit.

Vita politica[recensere | fontem recensere]

Storch primo sodalis factionis FDP erat, sed anno 2011 cum aliis factionem "Wahlalternative 2013" condidit. E qua postea Alternativa pro Germania (AfD) facta est. Anno 2013 frustra candidata in electione Dietae Foederali erat, sed anno 2014 legata ad Parlamentum Europaeum electa est. Die 24 Septembris 2017 legata ad Dietam Foederalem Germanie creata est et Parlamentum Europaeum reliquit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Beatricem de Storch spectant.