Psalmus 32


Psalmus 32 (enumeratione Graeca psalmus 31 dictus) libri Psalmorum superscriptione "David. Maskil" et verbis "Beatus, cui remissa est iniquitas" (sic in Nova Vulgata) incipit. Hic psalmus gaudium, quod post remissionem peccatorum habetur, tractat.[1] Apud Christianos unus ex psalmis paenitentialibus habetur.
Verba psalmi
[recensere | fontem recensere]Haec sunt verba psalmi 32 (31) ex versione vulgata Clementina:
1 Ipsi David intellectus.
Beati quorum remissae sunt iniquitates,
et quorum tecta sunt peccata.
2 Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum,
nec est in spiritu eius dolus.
3 Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea,
dum clamarem tota die.
4 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua,
conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina.
5 Delictum meum cognitum tibi feci,
et iniustitiam meam non abscondi.
Dixi: Confitebor adversum me iniustitiam meam Domino;
et tu remisisti impietatem peccati mei.
6 Pro hac orabit ad te omnis sanctus
in tempore opportuno.
Verumtamen in diluvio aquarum multarum,
ad eum non approximabunt.
7 Tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me;
exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.
8 Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris;
firmabo super te oculos meos.
9 Nolite fieri sicut equus et mulus,
quibus non est intellectus.
In camo et freno maxillas eorum constringe,
qui non approximant ad te.
10 Multa flagella peccatoris;
sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
11 Laetamini in Domino, et exsultate, iusti;
et gloriamini, omnes recti corde.
Lectio Christiana
[recensere | fontem recensere]"Sicut Novi Testamenti inspirati scriptores, primae communitates Christianae librum relegunt Psalmorum in eis Christi canentes mysterium".[2]
Titulus Psalmi
[recensere | fontem recensere]"In Psalterio Liturgiæ Horarum, unicuique psalmo præmittitur titulus de eius sensu et momento pro humana credentis vita. Hi tituli in libro Liturgiæ Horarum tantum ad utilitatem psallentium proponuntur". [3] Titulus Psalmi 32 est Beatus, cui remissa est iniquitas.
Descriptio Psalmi
[recensere | fontem recensere]Iohannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:
David probe et serio expertus quam miserum sit Dei manum sentire ob peccata infestam, exclamat, hoc summum et unicum esse beatae vitae caput, si Deus hominem abolito reatu, sibi gratuito reconciliet. Postquam vero de impetrata venia gratias egit, alios secum in huius foelicitatis invitat, eius obtinendae modum suo exemplo praescribens.[4]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "The Joy of Forgiveness", titulus in New Revised Standard Version.
- ↑ Catechismus Catholicae Ecclesiae, numerus 2641.
- ↑ Institutio generalis de Liturgia Horarum, 111.
- ↑ In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi XXXII, p. 143.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 32 spectant. |
- Psalmus 31[nexus deficit] in versione Vulgata Stuttgartensi (iuxta Hebraicum)
- Psalmus 31 in Vulgata Clementina (versione Gallicana)
- Psalmus 32 in Nova Vulgata
- Psalmus 32 cum commentario Rashi (Hebraice, Anglice)
| Psalmi Bibliorum Hebraicorum |
1 • 2 • 3 • 4 • 5 • 6 • 7 • 8 • 9 • 10 • 11 • 12 • 13 • 14 • 15 • 16 • 17 • 18 • 19 • 20 • 21 • 22 • 23 • 24 • 25 • 26 • 27 • 28 • 29 • 30 • 31 • 32 • 33 • 34 • 35 • 36 • 37 • 38 • 39 • 40 • 41 • 42 • 43 • 44 • 45 • 46 • 47 • 48 • 49 • 50 • 51 • 52 • 53 • 54 • 55 • 56 • 57 • 58 • 59 • 60 • 61 • 62 • 63 • 64 • 65 • 66 • 67 • 68 • 69 • 70 • 71 • 72 • 73 • 74 • 75 • 76 • 77 • 78 • 79 • 80 • 81 • 82 • 83 • 84 • 85 • 86 • 87 • 88 • 89 • 90 • 91 • 92 • 93 • 94 • 95 • 96 • 97 • 98 • 99 • 100 • 101 • 102 • 103 • 104 • 105 • 106 • 107 • 108 • 109 • 110 • 111 • 112 • 113 • 114 • 115 • 116 • 117 • 118 • 119 • 120 • 121 • 122 • 123 • 124 • 125 • 126 • 127 • 128 • 129 • 130 • 131 • 132 • 133 • 134 • 135 • 136 • 137 • 138 • 139 • 140 • 141 • 142 • 143 • 144 • 145 • 146 • 147 • 148 • 149 • 150 |
|---|---|
| Apocrypha vel Deuterocanonica | |
| Vocabula |
Psalterium • Hallel • Alleluia • Psalmi paenitentiales • Selah • Canticum ascensionum |
| Versiones in Vicifonte |
Tehilim (Hebraice) • Septuaginta (Graece) • Vulgata (Latine) |
|
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |
