Latinitas nondum censa

Bawlake (civitas)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Bawlakè fuit civitas inter eas quas Britanni, Birmania anno 1886 debellata, in grege Civitatum Karenni includerunt. Haec civitas superficiem habuit vel 630 milium passuum quadratorum et tres civitates tributarias inclusit, scilicet Kyebogyi, Nammekon, Naungpale. Tributariis exclusis superficiem habuit vel 300 m.p. quadratorum, incolas anno 1892 circiter 6 000. Caput civitatis fuit oppidum Bawlake; praepositus eo tempore erat Paban qui ab anno fere 1872 regnaverat. Anno 1947 territorium in singulam Civitatem Karenni Birmaniae independentis inclusum est.

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • J. G. Scott, Gazetteer of Upper Burma and the Shan States. 5 voll. (Rangoon: Superintendent, Government Printing, 1900) pars 2 vol. 1 pp. 43-44


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.