Jump to content

Baudoinia compniacensis

E Vicipaedia

Classis : Dothideomycetes 
Subclassis : Dothideomycetidae 
Ordo : Capnodiales 
Familia : Teratosphaeriaceae 
Genus : Baudoinia 
Species : B. compniacensis 
Baudoinia compniacensis 
(Richon) J.A. Scott & Unter.  
Synonyma
Torula compniacensis Richon, 1881

Baudoinia compniacensis est species fungorum phyli Ascomycotorum quae viret super fenestras et in culminibus cellarum, ubi cupae spiritus vinosi iacent, caliditate meridiana frigoribusque nocturnis necnon emanationibus huius spiritus nutrita. Primum recognita est Condate in oppido Franciae ubi spiritus vini Cognacensis paratur: nomen igitur speciale "compniacensis" ex orthographia vetusta derivatur appellationis huius oppidi (hodie Francogallice Cognac).

Species primum a pharmacologo Antonino Baudoin observata, a C. Roumeguère anno 1881 relata, ab M. M. Richon et P. Petit eodem anno rite descripta est.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Muri in castello Condatensi a Baudoinia compniacensi tincti

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Baudoinia compniacensis spectant.
Situs scientifici:  • NCBI • Biodiversity • INPN France