Jump to content

Batik

E Vicipaedia
Figura, quae parang batik appellatur, Yogyakartae exeunte saeculo undevicensimo factum.

Batik est ars tincturae, qua figura colorata formatur in textili cera partim tecto, et textile tali figura infectum. Artifex qui batik facit ceram textili inducit aut imprimit, quae colori obstet. Igitur pars intecta colorem accipit, pars tecta colorem pristinum servat.[1] Cera iterum atque iterum variis modis imposita figurae perplexissimae fieri possunt. Figurae autem valde variae etiam in una terra fingi solent. Aliae quidem sunt signa gravia,[2] aliae mercedis aut urbanitatis gratia excogitantur.[3]

Quae ars a temporibus vetustissimis a populis multis per orbem terrarum exercetur: in Aegypto,[4] in Sinis meridianis (praecipue in civitatibus monticolis, ut sunt Miao, Bouyei, et Gejia),[5] in India et Srilanca, in Indonesia et Malaesia, et in Nigeria.[6] Sed Indonesiani (maxime Iavanici) praestant, quamquam vetustas batik Indonesiani est incerta.[7] Extra Asiam Australem et Orientalem primum anno 1817 innotuit cum in The History of Java describeretur; tum vero peregrini hanc artem explorare et exempla eius colligere inceperunt.[8] Saeculo undevicensimo et prima saeculi vicensimi parte, batik Iavanico nonnulla nova inducta sunt; e.g. cera forma imprimi coepit ut citius imponeretur. Multi opifices atque multae officinae exstant, quae opera diversa faciunt et quarum exemplum etiam alias artes textiles movet.

  1. Trefois, Rita (2010). Fascinating Batik: Technique and Practice. Belgium: Rita Trefois. ISBN 978-90-815246-2-9.
  2. Elliott, Inger McCabe (1984). Batik: fabled cloth of Java. New York: Clarkson N. Potter Inc. ISBN 0-517-55155-1. 68-69
  3. Sumarsono, Hartono; Ishwara, Helen; Yahya, L.R. Supriyapto; Moeis, Xeni (2016). Batik Garutan: Koleksi Hartono Sumarsono. Jakarta: Kepustakaan Populer Gramedia. ISBN 978-602-6208-09-5.
  4. Williams, Elizabeth Dospěl; Krody, Sumru Belger; Bühl, Gudrun (2019). Woven Interiors: Furnishing Early Medieval Egypt. Washington: The George Washington University Museum and The Textile Museum. pp. 67–68, 86. ISBN 978-0-87405-040-0 
  5. Gillow, John; Sentance, Bryan (2000). World Textiles. Thames and Hudson. ISBN 978-0-500-01950-4. 132–133.
  6. Nava, Nadia (1991). Il batik: come tingere e decorare i tessuti diegnando con la cera. Ulisse. ISBN 88-414-1016-7.
  7. Nava, Nadia (1991). Il batik: come tingere e decorare i tessuti diegnando con la cera. Ulisse. ISBN 88-414-1016-7.
  8. Nava, Nadia (1991). Il batik: come tingere e decorare i tessuti diegnando con la cera. Ulisse. ISBN 88-414-1016-7.