Bathyllus

E Vicipaedia
Aubrey Beardsley (1872-1898) Bathylli "cycnea saltatio" (1894).

Bathyllus (Graece Βαθύλλος) fuit pantomimus ex Alexandria oriundus, qui Augusto imperante Romae fabulas pantomimicas actitavit. Adulescens in servitutem abductus Maecenati serviebat deliciae eius factus.[1] Artem suam cordace novavit,[2] saltatione lasciva veteris comoediae, ita ut matronis furorem libidinis immitteret.[3] Alioqui se in comoediam demisit.[4] Libertinus fere anno 22 a.C.n. scholam pantomimicae artis condidit. In arte pantomimi cum Pylade Cilice certabat, qui quidem se in tragoediam incumbebat. Ambo pantomimum in perfectionem perduxerunt.[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tac. Ann. 1.54.
  2. Ath. Deip. 1.20d; sed cf. Jory 1981; 2003.
  3. Iuv. 5.6.63-66.
  4. Leppin 1996: 39-40.
  5. Lucian., De saltatione 34.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Jory, Eduardus Johannes (1981) The literary evidence for the beginning of imperial pantomime. Bulletin of the Institute of Classical Studies of the University of London 28: 147-161.
  • Jory, Eduardus Johannes (2003) The achievement of Pylades and Bathyllus. Apud Davidson, John & Pomeroy, Arthur J. (eds.) Theatres of action: papers for Chris Dearden, 187-193. Polygraphia.
  • Leppin, Hartmut (1996) Tacitus und die Anfänge des kaiserzeitlichen Pantomimus. Rheinisches Museum für Philologie 139(1): 33-40.
  • Sharks, John H. (2008) Pantomime Actresses in Latin Inscriptions. Apud Edith Hall & Rosie Wyles (eds.) New Directions in Ancient Pantomime, 110-145. Oxford University Press.