Batava Berbicensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lingua mixticia Batava Berbicensis est lingua mortua, orta a servis Africanis saeculo septimo decimo in Berbice, regione Guianae. Eo tempore Berbice colonia Batava erat. Nunc Guianae linguae officialis est Anglica.

Pars maior vocabulorum certe Batavae originis est, sed altera pars e lingua quadam Ijo, potius Kalabari, derivata est. Ordo verborum est subiectum – verbum – obiectum.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Kouwenberg, Silvia. Berbice Dutch // Jacques Arends, Pieter Muysken & Norval Smith. Pidgins and Creoles: An Introduction. John Benjamins, 1994. pp. 233–243.
Stipula Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!