Jump to content

Basilius Tropinin

E Vicipaedia
Wikidata Basilius Tropinin
Res apud Vicidata repertae:
Basilius Tropinin: imago
Basilius Tropinin: imago
Nativitas: 30 Martii 1776; Karpovo
Obitus: 3 Maii 1857; Moscua
Patria: Imperium Russicum

Memoria

Sepultura: sepulchretum Vagancovianum

Basilius Andreae filius Tropinin (Russice Василий Андреевич Тропинин, die 19 Martii[1] anno 1776 in Korpovo[2] gubernii Novogardiensis natus et die 3 Maii[3] anno 1857 Moscuae mortuus) fuit pictor Russicus aevi romantici, effigierum artifex famosus.

In familia servorum natus ipse servus grafionis Heraclii Morkov usque ad annum 1823 mansit. Arti studuit Petropoli Stephano Ščukin magistro et magnas laudes obtinuit, sed anno 1804 a domino in villam eius Podolianam revocatus est. Multas picturas et ibi fecit; anno 1823 libertinus Moscuam venit. Permultas effigies virorum et mulierum omni statu vitae, quam famosorum tam nemini notorum reliquit.

  1. Calendario Iuliano, scilicet 30 Martii Gregoriano.
  2. Saepe Karpovo scribitur, quod error est.
  3. Calendario Iuliano, scilicet 16 Maii Gregoriano.
  4. S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. кружевница.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Deutsche Biographie Treccani Большая российская энциклопедия  Grove Art