Latinitas bona

Basilius Psilaces

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Basilius Psilaces

Basilius Psilaces sive Psyllaces (Graece Βασίλειος Ψιλάκης vel Ψυλλάκης; 18291913) fuit eruditus Graecus, scriptor rerum gestarum insulae Cretae, magister in gymnasio publico urbis Hermupolis Syri.

Vita[recensere | fontem recensere]

Basilius Psilaces natus est Cydoniae in vico Castelli. Una cum multis profugis Cretanis Naupliam habitavit. Circa annum 1858 fuit magister scholae cuiusdam in urbe Cydonia, sed novis rebus "του Μαυρογένη" eo anno motis supplicationem revolutionariorum ille conscripsit moxque ex insula rursus expulsus est. Gradum doctoris postulavit apud universitatem Lipsiensem, anno 1865 dissertationem in lingua Graeca antiqua scriptam De quinque nationibus insulae Cretae secundum Homerum praeferens (vide Odysseam 19.172 ff.). Annis 18791880, dum magister est in gymnasio Hermupolis insulae Syri, discipulum et alumnum habebat Eleutherium Benizelum, postea primus minister Graeciae. Opus magnum et praecipuum sub titulo Res gestae Creticae quattuor voluminibus editum est ab anno 1899 usque ad 1910.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Βασίλειος Ψυλλάκης Κρής, Περὶ τῶν παρ' Ὁμήρῳ πέντε τῆς νήσου Κρήτης λαῶν. Lipsiae: B. G. Teubner, 1865.
  • Βασίλειος Ψιλάκης, Ιστορία της Κρήτης από της ανωτάτης αρχαιότητος μέχρι των καθ' ημάς χρόνων. 4 voll. Cydoniae 1899-1910. Opus anno 1959 reimpressum, anno 1979 versione Neograeca productum.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Κυριακός Μητσοτάκης, Τα μικρά χρόνια ενος μεγάλου. Η μαθητική ζώη του Ελευθέριου Βενιζέλου (Athenis, 1972) p. 63.
  • Βασίλειου Ψυλλάκη του Κρήτος Οι κατα τον Ομήρο πέντε λαοί τής νήσου Κρήτης cum versione Neograeca Charalampi Mpaltae. Athenis: Carabias, 1998.


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.