Basilius Hypeau

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Pater Basilius Hypeau[1], Ordinis Sancti Benedicti, vita functus die 13 Ianuarii 2003, est scriptor latinus natione Francogallus.

Fuit inter participes primi "Viventis Linguae Latinae causa Conventus Universi" Avennione anno 1956 habiti, participavit etiam fideliter Ferias Latinas a Clemente Desessard ordinatas.

Multas scriptiones latinas divulgavit in Vita Latina.

Etiam adiuvit scientia sua Clementem Desessards ad librum cui titulus "Lingua Latina sine molestia" e collectione Assimil conscribendum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De eius vita legitote: Diana Licoppe, "Inter eximios latinitatis vivae fautores: Basilius Hypeau", in Melissa, n° 18, anno 1987, pp. 4-5, atque Gaius Licoppe, "In memoriam", in Melissa, n° 112, anno 2003, p.16.