Jump to content

Basiliscus Gnedov

E Vicipaedia
Wikidata Basiliscus Gnedov
Res apud Vicidata repertae:
Basiliscus Gnedov: imago
Basiliscus Gnedov: imago
Nativitas: 6 Martii 1890, 18 Martii 1890; Mankovo-Beryozovskaya
Obitus: 5 Novembris 1978; Chersonium
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica
Nomen nativum: Василий Иванович Гнедов

Basiliscus (natus Basilius Ioannis filius) Gnedov (6 Martii[1] anno 1890 in colonia libera Man'kovo-Berjozovskaja Terrae cosacorum Tanaiticorum natus et 5 Novembris 1978 Chersonii mortuus) fuit poeta Russicus et Ucrainicus, futurista clarus.

Vita et opera

[recensere | fontem recensere]

Rostoviae ad Tanaim scholam ingeniariam visitabat, sed exclusus est. In Petropolim anno 1912 venit, ubi circuli egofuturistarum particeps factus est, cum Ioanne Ignat'ev, Paulo Širokov aliisque. Anno 1913 duos libros edidit, Munusculum mollitiis (Gostinets sentimentam) et Ars moriatur: poemata quindecim (Smert' iskusstvu: 15 poèm), ubi poemata modo zaumico composita continentur. Eorum famosissimum est ultimum, Poema finis, quod paginam unam puram habebat. Gnedov id et publice legit, manu prae se sublata, post demissa et ad dextram mota. Cum cubofuturistis multum publice versus legebat et a Velimiro Chlebnikov praeses Globi Telluris nominatus est. Ucrainice сarmina egofuturistica (egofuturni pisni, ut ipse nominavit) composuit.

Ab anno 1915 in pugnis Primi belli orbis terrarum, post Belli civilis. Socius FCUS ab anno 1925. Anno 1936 incarceratus, circum viginti annos in castris erat. Versus usque ad finem vitae componebat, sed nec futuristicas nec editas; arti ingeniariae operam dabat.

  • Гнедов Василий Иванович, in: Русская литература XX века. Прозаики, поэты, драматурги: био-библ. словарь: в 3 т. / под ред. Н. Н. Скатова. Moscuae 2005.
  • Айги Г. Четверо из неизданной антологии. 1. Василиск Гнедов (1890—1978) // В мире книг. — 1989. — № 2.
  • Харджиев Н. И. Памяти Василиска Гнедова // Харджиев Н. И. От Маяковского до Кручёных: Избранные работы о русском футуризме / Сост. С. Кудрявцева. — Мoscuae 2006. — P. 342—344.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]