Basiliopolis ad Suram

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Basiliopolis ad Suram
Res apud Vicidata repertae:
Basiliopolis ad Suram: insigne
Civitas: Russia
Locus: 56°7′39″N 46°0′26″E
Numerus incolarum: 1 038
Zona horaria: UTC+3

Gestio

Procuratio superior: Q23898663

Geographia

Superficies: 7 chiliometrum quadratum

Basiliopolis ad Suram[1] vel Basiligardia[2] (Russice Васильсурск, in lingua Mari montana Шу́рдӹнг[3]) est colonia urbana (usque ad annum 1927 urbs) in regione Novogardiensi Inferiore Russiae. In ripa dextra Volgae fluminis in ostio Surae fluminis stat. Circa mille incolarum (anno 2020) habet, sed saeculo XVI arx et urbs notissima.

Historia[recensere | fontem recensere]

In colle supra locum Basiliopolis saeculo XV arx et templum Czeremissorum nomine Tsepel stabat. Ea deleta Basiliopolis condita est ut arx a ducibus Basilii III principis Moscoviae, qui contra chanatum Casanense bellum gerebant. Nomine principis Neapolis Basiliana[4] nominata est. Mercatus locus totius Volgae, qui tempore posteriore in Makar'evo et in Novogardiam Inferiorem tralatus est, primo Basiliopoli ab anno 1524 erat. Ab anno 1779 circuli caput, ab anno 1927 colonia urbana.

Basiliopolis in ripa Volgae

Insigne[recensere | fontem recensere]

In insigni Basiliopolitano statumen ligneum puppis navigii pictum est, nam silvis ad naves construendas idoneis Basiliopolis circumcinctum erat.

Museum Basiliopolitanum

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 449.
  2. De nomine priore Васильгород, v. Gregorii Kolb SI Compendium totius orbis..., Augustae Vindelicorum 1733, p. 407; Henrici Scherer SI Tabellae geographicae, pars VI, Augustae Vindelicorum 1737, p. 473; interdum et Basilopolis et Vasiligroda.
  3. Latine Surae ostium.
  4. Vel Novogardia Basiliana, Васильев Новгород.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Basiliopolim ad Suram spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 56°7′39″N 46°0′26″E • GeoNames