Barroius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Prospectus in fluvium
Area fluvialis Trium Sororum

Barroius[1][2] (-i, m.) seu Barous[3] (-i, m.) (alia nomina: Birgus[4][5]) (Hibernice An Bhearú; Anglice Barrow) est flumen Hiberniae, in provinciis Lagenia Momoniaque situm et tributarius Maris Verginii.

Fluvii Barous, Neorus et Suirus noti sunt cum titulo: Tres Sorores[6] (Hibernice: Na Trí Siúracha / An Triúr Deirfiúr, Anglice The Three Sisters)

«BRIGANTES sedisse videntur inter Suiri ostium confluentesque Neori et Barrow, qui Brigus Ptolemaeo dicitur. Quia vero Brigantium urbs fuerit antiqua in Hispania Brigantia dicta, omnem movet lapidem Florianus del Campo ut hos Brigantes ex sua deducat Hispania. Si vero huiusmodi coniecturae sit locus, alii aeque probabiliter a nostris Brigantibus, quae gens vicina et numerosissima, deduxerint. Sin autem verum sit quod quaedam exemplaria habent, hos Birgantes dictos fuisse, cornicis oculos et ille et alii confixerunt. A Birgo enim flumine quod circumcolunt nominatos fuisse ipsum nomen fere persuadeat. Hi autem sive Brigantes sive mavis Birgantes incoluerunt, comitatum Kilkeniensem, Osseriam, et Caterlogh, quo omnes Birgo flumen irrigatur.

Decursus[recensere | fontem recensere]

Barrojus ex Bladinis montibus (Slieve Bloom) Comitatus Licensis oritur; postquam fines Comitatuum Kildarensis, Kilkenniensis, Caterlogensis, Vexfordiensis, Vaterfordiensisque percurrit per 192 Km. In Mare Verginio influit prope Vaterfordium (Amellanam).

Fluvii tributarii[recensere | fontem recensere]

Hydrographia dextera pars[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Barroium spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 52°14′0″N 6°58′0″W, 53°5′24″N 7°31′49″W, 52°14′32″N 6°58′8″W • GeoNames  • Encyclopædia Britannica
Terra Haec stipula ad flumen spectat. Amplifica, si potes!