Baranduin
Baranduin (indecl.) aut Brandivinum[1] apud Hobbitos (Anglice: Brandywine) est flumen ficticium in Tolkieniensi Terra Media. Baranduin est unum ex tribus claris fluminibus Eriadorensibus, quod ex Neniual lacu in mare prope Montes Caeruleos fluet. Etiam est flumen limitaneum inter Comitatum et Silvam Veterem, atque inter Minhiriath et Harlindon.
In Brandivinum aquas vertent fluvii varii: Aqua, Comitatus flumen, Vinearum flumen, et Withywindle.
De nomine
[recensere | fontem recensere]Nomen in lingua Sindarin fluminis est Baranduin, quod significat flumen aquilus-auratus, ubi *baran- est color et *duin est flumen longum (ut in Anduin). Nomen in Hobbitica lingua est versio corrupta et iocosa nominis Sindarin, quod olim fuit Branda-nîn, sed mutatum est in Brandivinum.
Vadum Sarnense
[recensere | fontem recensere]Sarnense[2] est vadum in Brandivino flumine, prope Comitatum, nomine Sindarin Sarn Athrad, quod significat vadum lapidorum. Fuit locus proelii in Secunda Aetate, cum Sauron conatus est Eriadorem vincere, sed victus fuit apud vadum a copiis Alforum et Numenoreanorum, Gil-Galad et Ciryatur ducibus.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.