Balnea Iudaeorum Erfordiensium mediaevalia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Effosiones anni 2007 visae a turri Ecclesiae Sancti Aegidii
Aditus ad prisca balnea, anno 2014

Balnea Iudaeorum mediaevalia testimonium gravissimum perhibent de vita Iudaica media in Erfordia.

Cum anno 2007 ripae fluminis Hierae apud Pontem negotiarorum corroborarentur cavea quaedam reperta est cui primo repositorii functio attributa est. Tunc claruit usus balnearis ab Iudaeis, quibus aqua fluens tantummodo rite admissa est. Balnea vestigia multa de Iudaeis Erfordiae adimplent, quippe quae enumerentur inter totius Europae antiquissima. Balnea Iudaeorum alia sunt in cella Proseuchae parvae.

Historia[recensere | fontem recensere]

Balnea saeculo XIII erecta sunt quamquam pars muri meridiani aedificium magis vetus saeculi XII indicat. Tegulae murorum aliorum usurpabantur verisimiliter novam aedem factum. Strata hodie ruderibus completa erat inter balnea et Synagogam veterem. Membra plurima in persecutione anni 1349 urbem reliquerunt; balnea manebant in Iudaeis post annum 1354 revenientibus, cum synagoga mox repositorium factum esset. Postquam officiales annis 1453/54 urbem Iudaeis valedicendam esse constituerunt, balnea in oblivivionem ceciderunt. Piscina impleta est, tabulatum superius usque ad saeculum XX cella erat.

Externi nexus[recensere | fontem recensere]