Bad Köstritz

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Castelli partes pusillae quae servatae sunt

Bad Köstritz urbs est in oriente Thuringiae, in Germania, ad flumen Alestram sita, in Circulo Greiz.

Historia[recensere | fontem recensere]

Origo loci fuerunt duae sedes equestres, cuius prima mentio anno 1320 facta est. Feudum margraviorum Misniensium post annum 1350 Rusae dominationi fuit. Situs felix ad viam militarem ducentem a Gerapoli trans Isenbergam Thuringorum ad Ienam emolumento urbano valde profuit. Ex anno 1543 in braxatorio cerevisia nigra suavissima conficitur (Theodisce: Köstritzer Schwarzbier); post incendium braxatorium novum in alam quandam castelli translatum est.

Res aspectabiliores[recensere | fontem recensere]

Castellum aedificium simplex est anno 1704 confectum, cuius restantes partes sunt turris et ala antica. Alia anno 1972 modo barbaro destructa sunt. Viridarium cum variis monumentis minimis anno 1804 confectum etiam theriotropheum parvum habet, quo traditiones feudales nonnullae evocantur. Ecclesia protestantica Sancti Leonardi anno 1718 reconstructa est. Urbi fuit olim et paedagogium notissimum ad filios nobilium educandos.

In caupona pristina nominata Ad gruem auream natus est anno 1585 musicographus illustrissimus Henricus Sagittarius qui primam operam Germanicam componens praefectus musicus Dresdae et Torgaviae fuit. Anno 1985 ibidem museum in eius honorem institutum est; quotannis mense Octobri festivalia musicae celebrantur.

Thermae et flores[recensere | fontem recensere]

Ex anno 1864 in sale arenaque homines podagra et rheumate laborantes curantur, tamen iam viginti annos ante prima statio balnearis erat instituta. Salina Heinrichshall haud procul sita salem providebat. Epitheton officiale oppidi balnearis anno 1926 tributum est, anno 1927 privilegia urbana incolis probis concesserunt.

Ars horticulturalis maximi momenti in urbe Bad Köstritz est. Schola specialis ab Ioanne Settegast fundata in toto orbe terrarum nota est. Arbores rosae dahliae et hodie coluntur et caute in statum emendatum redduntur. Aestate finiente incolae gaudent festo dahliarum anniversario.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Bad Köstritz spectant.