BL Harleian 7368

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Versus a scriba "D" scripti, qui fortasse Shakesperius fuit

Liber manu scriptus BL Harleian 7368 textum praebet ludi scaenici, saeculis 16 exeunte et 17 ineunte variis manibus exscriptum, titulo Sir Thomas More, in quo vita Thomae Mori narratur. Eruditis hic liber maxime interest quia unus ex scribis, littera "D" denotatus, Gulielmus Shakesperius fuisse censetur. Is paginas tres scripsit quae actús II scaenam iii comprehendunt.

Anno 1728 Ioannes Murray Londiniensis librum possedit, e quo Eduardus Harley adquisivit. Bibliotheca Harleiana, ab eo collecta, in Museum Britannicum anno 1753 inclusa est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bald, R. C. "The Booke of Sir Thomas More and Its Problems" in Shakespeare Survey vol. 2 (1949) pp. 44-65. Reimpressum in David V. Erdman, Ephim G. Fogel, edd., Evidence for Authorship: Essays on Problems of Attribution (Ithaca: Cornell University Press, 1966) pp. 146-175
  • Evans, G. Blakemore. "Introduction" in Herschel Baker et al., edd., Sir Thomas More (Bostoniae: Houghton Mifflin, 1974)
  • Gabrieli, Vittorio, Giorgio Melchiori, edd., Sir Thomas More. Mancunii: Manchester University Press, 1999
  • Howard-Hill, T. H., ed., Shakespeare and Sir Thomas More: Essays on the Play and its Shakespearian Interest. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1989
  • McMillin, Scott. The Elizabethan Theatre and "The Book of Sir Thomas More". Ithaca: Cornell University Press, 1987
  • Pollard, Alfred W., W. W. Greg, E. M. Thompson, J. D. Wilson, R. W. Chambers, Shakespeare's Hand in the Play of Sir Thomas More. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1923 Textus apud archive.org


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.