Ayaan Hirsi Ali

E Vicipaedia
(Redirectum de Ayaan Hirsi Magan)
Wikidata Ayaan Hirsi Ali
Res apud Vicidata repertae:
Ayaan Hirsi Ali: imago
Ayaan Hirsi Ali: imago
Nativitas: 13 Novembris 1969; Mogadiscium
Patria: Regnum Nederlandense, Civitates Foederatae Americae

Familia

Genitores: Hirsi Magan Isse;
Coniunx: Niall Ferguson

Ayaan Hirsi Ali (nata Ayaan Hirsi Magan die 13 Novembris 1969 Mogadiscii) activista, feminista, scriptrix et academica Batava Americanaque et olim fuit femina politica in Batavia.

Nata in Somalia, discipula scholae secundariae in Kenia erat, sed anno 1992 in Bataviam fugit ad finem matrimonium impositum vitandi. Ibi ab Islamo apostavit anno 2002 post horrorem ob impetum tromocraticum diei 11 Septembris 2001.

Anno 2004 una cum Theodoro van Gogh pelliculam Submission violentiam contra mulieres in societate Islamica describendam creavit (van Gogh ea de causa a fundamentalista Islamistico necatus est).

Ab anno 2006 in Civitatibus Foederatis vivit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ayaan Hirsi Ali spectant.

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!