Axius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Axius (discretiva)

Axius Veles in urbe.

Axius[1] (ita Neograece Αξιός; Macedonice Вардар Vardar) est longissimum flumen in re publica Macedonica unumque e maioribus Graeciae fluminibus. Quod 388 km longum est, regionem exhaurens cuius area est 25 000 km². Maxima alvei profunditas est 4 metra.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Axius Scupis in urbe: Pons Lapideus.

Oritur amnis ex Vrutok, pauca chiliometra ad septentriones Gostivar in re publica Macedonica. Per Gostivar, Scupos, Velesque perfluit, fines Graecos prope Gevgelija, Polykastro, Axioupolique ('urbem super Axium') transit, atque in Mare Aegaeum in Macedonia Media ad occidentem Thessalonicae in Graecia septentrionali defluit.

Axius, Graecum nomen proprium, ab Homero commemoratur,[2] domus Paeoniorum, sociorum Troiae.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Axius flumen": inter fontes recentes (vide p. 36 apud Google Books)
  2. Il. 21.141, Il. 2.849. Georg Autenrieth, "Axios," A Homeric Dictionary (Perseus).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Axium spectant.