Jump to content

Auxilium:Exemplaria

E Vicipaedia

Exemplaria Vicipaediana (Anglice preload pages) sunt paginae vicitextuales, formulis simillimae, quae sinunt auctores novas paginas partim iam paratas creare. Hoc praesertim utile est quotienscumque novis paginis quaedam structura uniformis sequenda est.

Dissimilitudines praecipuae inter formulas et exemplaria Vicipaediana hae sunt:

  • Exemplaria non sunt transcludenda, sed eorum nomina sunt in quibusdam formulis recensoriis vel in aliis instrumentis scribenda (videantur formulae {{Nexus ad recensendum}}, {{Creetur}}, {{Creetur caput}}, et cetera)
  • Exemplarium argumenta non syntaxin {{{1}}}, {{{2}}}, {{{3}}}, et cetera, sequuntur, sed sequuntur syntaxin $1, $2, $3, et cetera.
  • Formulae in exemplaribus transclusae non expanduntur quum exemplar in quadam nova pagina effingitur, sed invocatio formularum ad litteram transcribitur

Similitudines autem inter formulas et exemplaria Vicipaediana hae sunt:

  • Formulae et exemplaria suas paginas documentationis exhibere solent (item ut moduli) – exemplaria tamen formulā {{Hoc est exemplar}} ad vicem formulae {{Documentatio}} utuntur ad documentationem ostendendam
  • Notae <onlyinclude>...</onlyinclude>, <includeonly>...</includeonly> et <noinclude>...</noinclude> in formulis et in exemplaribus easdem significationes habent

Exempli gratia, hoc est exemplar novarum paginarum ad nostrum Scriptorium destinatarum:

<includeonly>{{Scriptorium}}

{{res|{{subst:<noinclude />ucfirst:{{subst:<noinclude />SUBPAGENAME}}}}}} est <!-- Scribe definitionem hic -->.</includeonly><noinclude>{{Hoc est exemplar
	| descriptio = Hoc est exemplar paginae [[Vicipaedia:Scriptorium|scriptorii]].
	| praefixum = Vicipaedia:Scriptorium/
}}</noinclude>

Textus intra <includeonly>...</includeonly> scriptus in novas paginas transcribetur. Textus autem <noinclude>{{Hoc est exemplar|...}}</noinclude> in imitationibus ignorabitur et adhibetur tantummodo ad documentationem praebendam.

Hic est modus possibilis unus huius exemplaris imitandi (sed sunt multi alii):

{{Nexus ad recensendum
	| 1 = Vicipaedia:Scriptorium/Lorem ipsum
	| 2 = Creetur nova pagina Scriptorii
	| exemplar = Vicipaedia:Exemplaria communia/Scriptorii pagina
}}

Pagina igitur hocmodo parata hunc habebit vicitextum, qui tibi recensendum erit:

{{Scriptorium}}

{{res|{{subst:ucfirst:{{subst:SUBPAGENAME}}}}}} est <!-- Scribe definitionem hic -->.

Si nihil mutas, paginā divulgatā, tale initium sic fiet (videatur Auxilium:Substitutio):

{{Scriptorium}}

{{res|Lorem ipsum}} est <!-- Scribe definitionem hic -->.

Si alia exempla inspicere vis, Categoria:Exemplaria Vicipaediana multa exemplaria colligit.

De instrumento InputBox

[recensere | fontem recensere]

Formulae recensoriae non sunt unicus modus exemplaria imitandi; instrumentum MediaViciale InputBox etiam sinit auctores Vicipaedianos exemplaria imitari.

Exempli gratia, pagina “Vicipaedia:Exemplaria communia/Adumbratio” est exemplar paratum ad paginas encyclopaedicas adumbrandas. Quum adumbrationes in spatio nominali encyclopaedico vetantur, oportet alibi adumbrationem parare; ergo, prius exemplar imitando, instrumentum InputBox hic subter sinit in spatio nominali usoris novas adumbrationes creare.

Hoc est instrumentum MediaViciale InputBox:
(litterae capitaneae minusculaeque nominis paginae recto modo scribendae sunt)

Vicitextus qui tale instrumentum ostendit est huic similis:

<inputbox>
	type = create
	prefix = Specialis:Pagina mea/Harenarium/
	summary = Prima adumbratio
	editintro = Formula:Petitio novae adumbrationis/monitus
	preload = Vicipaedia:Exemplaria communia/Adumbratio
	placeholder = Scribe hic nomen paginae cuius adumbrationem creare vis
	buttonlabel = Parare
	width = 50em
	break = no
</inputbox>

Si tibi placet, formulam {{Capsa adumbrationum usoris}}, quae simile InputBox imminutum ostendit, tuae paginae usoris addere potes. Categoria:Formulae schedularum petitoriarum alias formulas colligit quae InputBox instrumentum adhibent. Si ad profundiora de instrumento InputBox tueri vis, lege documentationem Anglicam.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]