Autothysis

E Vicipaedia
Specimen Camponoti saundersi.

Autothysis (ex Graecis αὐτός 'se' + θυσία 'sacrificium') est ratio ubi animal se per internam organi diruptionem quae cutem confringit destruit. Vocabulum ab U. Maschwitz et E. Maschwitz anno 1974 propositum est ad describendum modum defendentem Camponoti saundersi, unius ex formicis vulgo formicis fabris appellatis.[1][2] Causa est contractio musculorum circa magnam glandulam quae pariem glandulae confringit. Nonnullae Termitoidae (inter quas milites speciei Globitermitis sulphurei) secretionem tenacem liberant, glandulá prope cutem colli diruptá, effectum tar baby in defensione formicarum efficientes. Hoc est genus altruismi mortem voluntariam continens.[2]

Termitoidae[recensere | fontem recensere]

Inter greges Termitoidarum quorum milites autothysi utuntur ut earum colonias defendant sunt Serritermes serrifer, Dentispicotermes, Genuotermes, Orthognathotermes. Nonnullis speciebus Apicotermitinarum (quibus milites non sunt), exempli gratia speciebus generum Grigiotermitis et Ruptitermitis, sunt opifices qui etiam autothysin uti possunt; qui habetur unum ex efficacissimis defensionis generibus quod Termitoidae uti possunt, cum opifices dirupti cuniculos in nidum ducentis occludunt.[2]

Milites Serritermitidarum, familiae neotropicae Termitoidarum, rationem defensionis habent quae autothysin glandulae anterioris continet, corpore intra caput et abdomen dirumpente: extra nidum, oppugnatores effugere conantur; autothysi autem utuntur solum intra nidum, ut cuniculos occludant, ne oppugnatores intrent vetantes.

Veteres Neocapritermitis taracuae opifices maculas caeruleas in abdominibus evolvunt quae proteinis cuprum continentibus replentur; quae cum secretione ex glandula labiali per autothysin accipiunt ut mixturam aliis termitibus venenosam proferant.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. U. Maschwitz et E. Maschwitz, "Platzende Arbeiterinnen: Eine neue Art der Feindabwehr bei sozialen Hautflüglern," Oecologia Berlin 14(1974):289–294[nexus deficit] (Theodisce).
  2. 2.0 2.1 2.2 C. Bordereau, A. Robert, V. Van Tuyen, et A. Peppuy, "Suicidal defensive behavior by frontal gland dehiscence in Globitermes sulphureus Haviland soldiers (Isoptera)," Insectes Sociaux 44(1997)(3):289–297, doi 10.1007/s000400050049.
  3. Nick Crumpton (26 Iulii 2012). "Termites' crystal backpacks help them go out with bang". BBC News .