RORO

E Vicipaedia
(Redirectum de Autocinetoploion)
Salire ad: navigationem, quaerere
Autocinetoploion

RORO, seu fortasse autocinetoploion (-ou n., e Neograeco αυτοκίνητο, "autocinetum", et Graeco πλοῖον, "navis") est genus giganteae navis onerariae ad vehenda autocineta et alia vehicula ut haec per se ipsa ineant et exeant. In stega exceptacula quoque vehi solent.