Aurantioideae

E Vicipaedia
(Redirectum de Aurantiaceae)

Ordo : Sapindales 
Familia : Rutaceae 
Subfamilia : Aurantioideae 
Horan.
   
Synonyma
Citroideae

Aurantioideae, aliquando Citroideae appellatae, sunt plantae florentes ordinis Sapindalium quae subfamiliam intra familiam Rutaceas constituunt. Nomen a Paulo Horaninow anno 1847 valide divulgatum est. Ille enim sub Meliaceis ordinavit "Aurantiaceas" iam sicut familiam substantivam ab Antonio de Jussieu anno 1789 constitutas.[1]

Media diversitatis subfamiliae pars in regione hippalorum Australasiae orientalis, ad occidentem per Asiam Meridionalem usque ad Africam, et ad orientem usque ad Polynesiam iacet.[2] Inter notabiles subfamiliae plantas sunt arbores Aegle marmelos, Citrus spp., Clausena spp., et Limonia acidissima, quae fructus edules gerunt, atque genus Murraya, inter quod sunt Murraya koenigii condimentum et Murraya paniculata planta ornamentalis.

Descriptio et systematica[recensere | fontem recensere]

Micromelum minutum (Clauseneae)

Aurantioideae sunt arbores minores, magni frutices, vel raro lianae. Flores plerumque sunt albi et fragrantissimi; fructus proprie sunt hesperidia, plerumque rotunda et colore viridia, flava, vel aurantia.[2]

Subfamilia in duas dividi potest tribus, Clauseneas avitas Citreasque evolutiores. Nonnulla genera ab illa ad hanc nuper translata sunt, sed dispositio subtribuum non iam confecta est. Tribus, subtribubus in sequentia phylogenetica digestis et generibus ordine alphabetico perscriptis, sunt:[2][3]

Tribus Citreae

Tribus Clauseneae

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Situs scientifici:  • GRIN • NCBI
Vide "Aurantioideas" apud Vicispecies.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Aurantioideas spectant.