Aulus Didius Gallus Fabricius Veiento

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Aulus Didius Gallus Fabricius Veiento (nescimus quando natus sit; mortuus est post annum 98) fuit senator Romanus primo saeculo. Ab Aulo Didio Gallo, consule suffecto anni 36, adoptatus est. Uxorem Atticam duxit. Fuit praetor, deinde anno 62 relegatus est; cuius rei causam Tacitus rettulit: "Haud dispari crimine Fabricius Veiento conflictatus est, quod multa et probrosa in patres et sacerdotes composuisset iis libris, quibus nomen codicillorum dederat. adiciebat Tullius Geminus[1] accusator venditata ab eo munera principis et adipiscendorum honorum ius. quae causa Neroni fuit suscipiendi iudicii, convictumque Veientonem Italia depulit et libros exuri iussit, conquisitos lectitatosque, donec cum periculo parabantur: mox licentia habendi oblivionem attulit."[2] Vespasiano imperatore in senatum iterum adlectus est, ter (annis 74, 80, 83 consul creatus est. Praeterea sacerdos et consiliarius Domitiani imperatoris fuit, quae res etiam apud Iuvenalem invenimus.[3] Anno 89 cum uxore imperatorem in expeditione contra Lucio Antonio Saturnino, qui purpuram sumpserat. Etiam Nerva imperatore auctoritas Fabricii magna fuit.[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Consul suffectus anni 46.
  2. Tacitus, Annales, XIV 50.
  3. Satirae, IV 113; 123pp.
  4. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 4, c. 382/386.