Aulus Avillius Flaccus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Aulus[1] Avillius Flaccus (mortuus 39 in insula Andro) fuit praefectus Aegypti inter 32 et 38, ab imperatore Tiberio designatus, a Caligula munere remotus et damnatus. Notus est nobis ex accusationibus quas inimicus et adversarius Philo Alexandrinus, scriptor Iudaeus, in libello In Flaccum inscripto protulit. Nam ultimo eius praefecturae anno (38) seditiones et Iudaeorum caedes Alexandriae evenerunt nec quietem publicam iam praestare potuit.

De Philonis accusationibus[recensere | fontem recensere]

Philoni si credimus, Aulus Avillius Romae cum Augusti nepotibus educatus unus ex amicis Macronis et Tiberii imperatoris erat[2] qui eum praefectum Aegypti anno 32, oppressa Seiani coniuratione, fecit. Quamdiu Tiberius vixit optimum praefectum fuisse ipse Philo fatebatur[3]. Postquam vero Gaius in principatum ei successit pavore excors quod nepotis naturalis, Tiberii Gemelli, partibus favisset atque fortasse etiam insidiarum quae Agrippinam, Gai matrem, ad mortem voluntariam paucos ante annos compulerant particeps fuisset cum demagogis Alexandrinis populum contra Iudaeos excitantibus societatem iniit[4] (norat enim Alexandriam Caligulae ob proavum Marcum Antonium ex omnibus urbibus maxime cordi esse). Ab illo tempore contraria faciebat atque antea solebat. Quae causa fuit secundum Philonem cur edictum Iudaeos peregrinos et advenas appellans promulgarit nec eis auxilum tulerit cum aestate anni 38 a ceteris incolis spoliabantur atque etiam interficiebantur. Quin etiam sponte sua poenas infames magistratibus conventus Iudaici inflixit[5].

De damnatione et morte[recensere | fontem recensere]

Ne sic quidem iram Gai placare potuit ː circa aequinoctium anni 38, cum Iudaei tabernacula celebrare debebant[6], a militibus Roma ad hoc missis in convivio adprehensus in Urbem ductus est ubi coram principe iudicaretur. Ab ipsis satellitibus Graecis accusabatur - nescimus criminis formulam - postquam et Herodes Agrippa cum in novum regnum contenderet Alexandriae paucos dies moratus Gaium de iniuriis Flacci certiorem fecerat. Aqua et igni interdictus in insulam Andrum relegatus post paucos menses iterum flagrante Gai ira iussu principis necatus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Praenomen per papyrum Boissier I.5 notum est.
  2. In Flaccum 158
  3. In Flaccum 5-6.
  4. In Flaccum 8-20.
  5. In Flaccum 73-80.
  6. In Flaccum 116.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]