Aula molaris

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Aditus ad aulam, trans pontem.
Area post ingressum.

Aula molaris (Theodisce Mühlhof) est complexus structilis historicus satis pulcher cum ponte arcuato, media in urbe Arnstadii in Germania (via Längwitzer Straße nr. 11) situs.

Historia ante saeculum XX[recensere | fontem recensere]

Anno 1560 mentio prima fit. Cum sit extra moenia, praedium in incendio magno anni 1561 haud demolitur. Anno 1672 post possessores praedii fiunt vidua doctoris Schilta et socii eius. Anno 1684 Ioannes Casparus Schröpfer, camerarius et coquus principalis, tertiam partem praedii emit. Quinque annis post Schröpfer nanciscitur hortos contiguos; ille moritur anno 1711. Inter annos a 1711 ad 1745 curat de omnibus rebus praedii vidua Schröpferii, sed anno 1746 venduntur domus aevaque Ioanni Christophori Hoffmann, hortulano artifici.

Cum sit aere diruta vidua Hoffmanni, Nosocomium Sanctorum Georgii et Iacobi cuncta recipit anno 1779. Tunc exstant iam tres alae et grangia. 1780 denuo omnia venduntur et anno 1784 possessor novus est camerarius curtis ducalis Fredericus Alexandrus Rudolph. Anno 1891 possessor novus est coriarius Christianus Schmidt; duobus annis post taberna coriaria subactaria transfertur in pergulam alae occidentali additam. Anno 1900 ala secundaria plus in altum erigitur. Anno 1901 praedium acquirit Anscharius Gräser, quod usurpatur tamquam cerevisiae fabrica. Anno 1903 taberna coriaria clauditur.

Usus agriculturalis et accomodatio ad novum tempus[recensere | fontem recensere]

Anno 1911 area interior agriculturae servit grangiis stabulisque circumstantibus. Anno 1915 bucoliam erigi, ubi olim ergasteria coriaria fuerunt, iubet Gräser. Anno 1991, post res novas postcommunisticas, dominus et domina Gräser commendant cuncta in manus familiae Klapproth. Duobus annis post incohantur restaurationes plures, in quibus fiunt etiam habitacula officiaque nova. Anno, mense Martio, finis primae partis restaurationum est; mense Octobri anni 1994 finis secundae partis restaurationum est et fit translatio sollemnis habitationum a senatore Diaetae status Thuringiae quodam ad inquilinos. Mense Octobri anni 1995 finis tertiae partis restaurationum in domo principali confectarum est. Denique mense Novembri anni 1996 zona exterior affabre relucet et anno 2006, mense Maio, pons arcuatus tandem refectus est.

Fons[recensere | fontem recensere]

Tabula informativa ad ingressum in situ affixa.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Tractatio in periodico Thuringiensi Octobri 2014 de ingeniario hydrologico Hermann Wurffbain, incola quodam Aulae molaris