Aula Allen

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Aula Allen
Res apud Vicidata repertae:
Ecclesia, Catholic seminary
Civitas: Britanniarum Regnum
Locus: 51°29′1″N 0°10′29″W
Situs: Kensington et Chelsea

Tabula aut despectus

Aula Allen: imago

Aula Allen est seminarium catholicum Londinii, in capite Britanniarum Regni -accuratius in urbis regione vulgo Kensington et Chelsea appellata-, situm et unicum quidem est seminarium Provinciae Ecclesiasticae Vestmonasteriensis. Positum est in area, in qua sancti Thomae Mori domus olim stetit, nomenque partim traxit a cardinale Gulielmo Allen, qui seminarium Anglicum Duaci, in urbe Franciae, anno 1568 condiderat, cum catholici in Anglia persecutiones paterentur.

Priusquam Archidioecesis Vestmonasteriensis futuras Seminarii Allen Hall aedes anno 1975 emeret, mulieres sanctimoniales cuiusdam congregationis religiosae Francogallicae eas habitaverunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Aulam Allen spectant.