Augustus Pestana

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Augustus Pestana anno 1917
Monumentum Augusti Pestanae, Ijuhy

Augustus Pestana (Urbe Fluminensi natus die 22 Maii 1868; mortuus die 29 Maii 1934) fuit Brasilianus Fluviomagnomeridionalisque machinator et rerum politicarum peritus. Dux factionis Republicanae Fluvii Magni Meridionalis erat.

Familia, iuventus munusque[recensere | fontem recensere]

Orphanus patris ab anno 1883, annis 1884-1888 Urbe Fluminensi laboravit et studebat atque diploma machinatoris adeptus est. Ab anno 1888 Fluvii Magni Meridionalis vectura laboravit. Die 24 Maii 1892 in matrimonium duxit Virginiam Fontoura Trindade (1873-1933), quacum decem infantes genuit. Ioannes Augustus Chagas Pestana (1936-2020), primus praeses Societatis Fabricationis Energiae Fluvii Magni Meridionalis (Lusitane: Rio Grande Energia), nepos suus erat.[1]

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1912 primus Praefectus urbis Ijuhy, tum annis 1915-1920 et 1928-1930 legatus ad Congressum Nationalem Brasiliae fuit. Anno 1920 primus Praeses Societatis Ferriviariae Fluvii Magni Meridionalis (Lusitane: Viação Férrea do Rio Grande do Sul) factus fuit. Urbs Augusti Pestanae in honorem suum nominata est.

Notae[recensere | fontem recensere]