Jump to content

Augustus Kerckhoffs

E Vicipaedia
Augustus Kerckhoffs

Ioannes Vilhelmus Augustus Victor Franciscus Hubertus Kerckhoffs de Nieuwenhof (natus die 19 Ianuarii 1835 Nuth in Limburgo, mortuus 1903 Därligen in Helvetia) linguista et cryptologus Batavicus fuit. Cum studens in Alma Matre Leodiensi factus esset, nomen suum breviavit; Leodii doctoratu in litteris coronatus est. In Francia et Nederlandia linguam Theodiscam docebat (in ludis École des hautes études commerciales de Paris et École Arago).

Cryptologica

[recensere | fontem recensere]

Opus eius praetitulatumLa Cryptographie militaire, quod post biennium anno 1883 in lucem protulit, cryptographia progressus multos fecit. Ibi invenitur etiam capitulum de strategica cryptologia cum regulis usori respiciendis. Incertum est, num inventores machinarum ad notas investigandas notiones Augusti Kerckhoffs cognoverint (Eduardus Hugh Hebern, Arthurus Scherbius, Hugo Alexander Koch, Arvid Damm). Multa ex illis rebus usque hodie valent.

Interlinguistica

[recensere | fontem recensere]

Anno 1885 linguae Volapük fautor factus est et plures annos secretarius generalis ad sermonem auxiliare mundanum disseminandum erat. Etiam liber definitivus ab isto viro confectus est et rem in Hispania et Scandinvia notam fecit. Ioannes Martinus Schleyer tamen minoris aestimavit proposita ad linguam faciliorem reddendam. Unde motus omnis divisus est, quod Augustus Kerckhoffs nolens voluns propulit.

Opera selecta

[recensere | fontem recensere]
  • Auguste Kerckhoffs: La cryptographie militaire. Journal des sciences militaires, Bd. 9, S. 5–38, Jan. 1883 und S. 161–191, Feb. 1883. PDF; 0,5 MB
  • La Cryptographie militaire, ou Des chiffres usités en temps de guerre. Avec un nouveau procédé de déchiffrement applicable aux systèmes à double clef. Editio nova apud Nabu Press (Februario 2010) ISBN 978-1145264670 (in interreti)
  • International Commercial Language: Abridged Grammar of Volapük. Editio nova apud BiblioBazaar (Iulio 2009) ISBN 978-1113311931
  • Examen critique de la Langue Musicale Universelle de Sudre
  • Études littéraire sur la langue flamande, Malines: Olbrechts
  • Petite grammaire anglaise à l'usage des classes élémentaires des collèges et des lycées, avec vocabulaire et dialogues sur des sujets littéraires, Lutetiae: Hachette
  • Nouvelle méthode pour apprendre facilement les déclinaisons allemandes, Lutetiae: Hachette
  • Cours complet de Volapük, contenant thèmes et versions, avec corrigés et un vocabulaire de 2500 mots, Lutetiae: librairie H. Le Soudier 1886 (archive.org)