Augustus Emmanuel Hellinus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Augustus Emmanuel Hellinus, erat canonicus, genealogista, heraldista et historicus, natus Antverpiae die 11 mensis Februarii 1724 et Gandavi die 5 mensis Aprilis 1803 mortuus.

Cursus vitae[recensere | fontem recensere]

Anno 1753, ascitus est inter canonicos ecclesiae cathedralis Gandavensis Sancto Bavoni dicatae.

Postquam Sanctus Romanus Imperator Franciscus II territorium Pagorum Bassorum per tractatum in urbe Campoformii sancitum Rei Publicae Francogallicae dedisset, canonicus Hellinus novo ordini democratico instituto non favit atque anno 1799 recusavit iure iurando novae Legi Constitutionali Rei Publicae sese dare, qua de causa exilio multatus est. Vixit tunc brevi spatio temporis Coloniae Agrippinae et postquam Papa, Concordatu cum Re Publica Francogallica anno 1801 pacto, novum systema politicum non omnino respuisset, in urbem Gandavum valuit denuo revenire.

Scripta eius[recensere | fontem recensere]

Hellinus auctor est multorum librorum manu maiorem partem conscriptorum de rebus genealogicis atque historicis tractantium.

Unicum tantum, ex hac ingenti farragine, librum praelis edendum curaverat, qui de historia et originibus capituli canonicorum Gandavensis tractabat.

Liber editus[recensere | fontem recensere]

  • Histoire chronologique des évêques et du chapitre exempt de l'église cathédrale de Saint-Bavon à Gand ; suivie d'un recueil des épitaphes modernes et anciennes de cette église, Gandavi, 1770, sequitur supplementum, 1777, 2 volumina.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • « Auguste-Emmanuel Hellin » in Biographie nationale de Belgique, Bruxellis, éd. Christophe Bruylant in Academia Regia Theresiana, 1884, tomus VIII, BruxellIs, col. 897-900 (Legendum in reti).
  • Eugène De Seyn, Dictionnaire biographique des sciences, des lettres et des arts en Belgique, 1935-1937, tomus II, p. 554.

Fontes[recensere | fontem recensere]