Augustus Barbier

E Vicipaedia
Wikidata Augustus Barbier
Res apud Vicidata repertae:
Augustus Barbier: imago
Augustus Barbier: imago
Augustus Barbier: subscriptio
Augustus Barbier: subscriptio
Nativitas: 29 Aprilis 1805; former 10th arrondissement of Paris
Obitus: 13 Februarii 1882; Nicaea
Patria: Francia

Memoria

Sepultura: Coemeterium Père Lachaise, Grave of Barbier

Henricus Augustus vulgo Henri-Auguste Barbier (natus die 29 Aprilis 1805 Lutetiae, mortuus die 13 Februarii 1882 Nicaeae scriptor satiricus atque iuris consultus Francogallicus fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Iurisprudentiae studiosus litteris se dedicare maluit confecturus mythistoriam »Les mauvais garçons« (1830, una cum Alphonso Royer), unde imaginem societatis Francicaea mediaevalis capere potueris. Res novae Iuliae eum in campum saturae politiciae duxit, ubi eminebat. Quo facto independens Lutetiae vitam degere potuit et anno 1869 in Academiam Francicam cooptatus est.

Opus eius magnum praetitulatur »Iambes« (1831) in quo acerrime atque mordaciter homines turpilucricupidos atque ambituum avidos descripsit in classibus superioribus rerum novarum fructus perdituris. Insuper Napoleonis apotheosim exaggeratam deplangebat atque denigrabat.

Opuscula consecua »Il Pianto« (1833) de Italiae sorte et »Lazare« (1837) de operariis Angliae Hiberniaeque miserandis minus captant. Anno 1888 edita est collectio »OEuvres posthumes d'Auguste Barbier.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!