Augustinus Datus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Augustinus Datus
Res apud Vicidata repertae:
Augustinus Datus: imago
Nativitas: 1420; Sena Iulia
Obitus: 6 Aprilis 1478; Sena Iulia

Officium

Munus: Linguista, Rerum gestarum scriptor

Augustinus Datus, interdum Dathus (Italiane Agostini Dati), Senae Iuliae anno 1420/1 natus et ibidem die 6 Aprilis anni 1478 mortuus, humanista Italianus fuit. Senae apud Philelphum studebat, Urbini et post Senae docuit. A Nicolao V magister epistolarum pontificarum electus est. Isagogicus libellus pro conficiendis epistolis et orationibus, Dati opus, saepius Elegantiolae vel Elegantiae minores nominatum, primum editus est Ferrariae anno 1471 et ad annum 1501 paene centum editiones habet. Scripsit etiam Historiam Plumbinensem[1] aliaque opera. Mortuus est a peste.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nuper edita: Plumbinensis historia / Agostino Dati; a cura di Marina Riccucci, videas et hic.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Paolo Viti, Agostino Dati, in: Dizionario biografico degli italiani, Romae 1987.
  • Egmont Lee, Agostino Dati of Siena, in: Contemporaries of Erasmus: A Biographical Register of the Renaissance and Reformation (edd. P. G. Bietenholz, Th. B. Deutscher), Vol. 1-3, 2003, p. 378.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]