Latinitas bona

Aufidius Bassus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Aufidius Bassus fuit rerum gestarum scriptor Romanus qui prima parte saeculi I p.C.n. floruit. Fuit amicus Senecae et Epicureus.

Opera[recensere | fontem recensere]

Bassus duo opera rerum gestarum confecit, quorum hodie nil nisi nonnulla fragmenta supersunt: Libellum nominis libri belli Germanici vel bellum Germanicum de bellis cum Germanis regnante Augusto et rerum gestarum narratio generalis nominis Historiae, cuius Plinius maior in opere suo (a fine Aufidii Bassi) mentionem fecit.

Opus de bello Germanico a Basso verisimiliter confectum est eventa usque ad annum 16 p.C.n. enarrans. Ambiguitas autem est de quaestione quid spatii Historiae tractaverint. Cassiodorus illud opus adhibuit in conficiendo indicem consulatum inter annos 9 a.C.n. usque 31 p.C.n. Etsi Seneca maior fragmentum de morte M. Tullii Ciceronis tradit id non pro initio operis deperditi habeatur. Bassus rerum gestarum narrationem Titi Livii continuisse videtur eventaque usque ad annum 31 aut 41 aut immo usque 54 tractavit.

Historiis exempli gratia Tacitus in opere Annalen usus est. Tacitus Bassi in Dialogo de oratoribus 23 mentionem fecit; Quintilianus eum una cum Servilio Noniano commemoravit, quem Ronaldus Syme fontem principalem Annalium fuisse putat. Sunt etiam qui affirment Aufidius Bassus etiam a Cassio Dii adhibitus esse.

Fragmenta operum eius collecta sunt in libro The Fragments of the Roman Historians (78).