Attritus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Colores signi vialis paene inversi attritu pruinae et crystallorum glacialium.

Attritus[1] est, cum materia de superficie solida alterius superficiei motu paulatim solvitur. De mechanica terendi vi frictionis agitur. Sin autem superficies aëre aliove gaso, aqua aliove liquore, terrae aliaeve rei contactu addito tempore depravatur, de corrosione agitur. Genera attritus haec sunt:

  • attritus adhaesivus, cum particulae superficierum inter se contingentium conglutinantur vel condensantur
  • attritus abrasivus, cum particulae frictrices superficiebus inter se contingentibus interiacent
  • attritus maculosus, cum superficies oxidatione corrumpitur
  • attritus erosivus
  • fractura superficiei.

Attritus pro duritia superficierum differunt. Particulae durae superficiem mollem arant aut secant. Sin autem altera quoque superficies dura est, transformatio lenis superficierum fit. Asperitate autem efficitur, ut superficies mollis vulnuscula accipiat penetrato instrato. Particulae superficiebus interiacentes in superficie molli considunt; in dura autem superficie particulae in farinam resolutae in asperitatis puncta se abdere possunt.

Tribologia est doctrina quae attritum pertractat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. WSOY, 2001; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, 2009.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Chattopadhyay, R., 2001. Surface Wear- Analysis, Treatment, and Prevention. ASM-International.
  • Rabinowicz, E., 1995. Friction and Wear of Materials. John Wiley and Sons.


´