Atticus Constantinopolitanus

E Vicipaedia
Wikidata Atticus Constantinopolitanus
Res apud Vicidata repertae:
Atticus Constantinopolitanus: imago
Atticus Constantinopolitanus: imago
Nativitas: 370; Sebastea
Obitus: 10 Octobris 425; Constantinopolis mediaevalis
Patria: Imperium Romanum Orientale

Memoria

prelate (feriae die 8 Ianuarii)

Atticus (natus die ignoto Sebasteae in Cilicia; mortuus die 10 Octobris 425 seu 426) fuit a mense Martio 406 archiepiscopus Constantinopolitanus, successor Arsacii Tarsensis. Atticus fuit adversarius Pelagianismi et Iohannis Chrysostomi, quem quidem postea sustinuit.

Ecclesiae Orthodoxae eum sanctum putant et diem festum eius 8 Ianuarii celebrant.

Vita[recensere | fontem recensere]

Atticus, auamvis eruditionem theologicam minus bonam habuisset atque ingenio oratorio egeret, et ab aula imperiali et a plebe diligebatur. Ante cursum honorum patriarchalem presbyter Antiochiae fureat. In famosa Synodo ad quercum (nomen tulit a latifundiis imperialibus apud Chalcedona) Ioanni Chrystostomo obstitit, qui Originis doctrinas defendens depositus est.. Tamquam patriarcha Atticus asseclas Chrysostomi aggressus in fine nomen Chrysostimi interdum mortui in diptycha scribi sinebat. Commercium epistulare eius cum Cyrillo Alexandrino usque hodie servatum est, quo bene actiones suas explicat.

Theodosius II imperator Attico promisit episcopatus in Asia Minore patriarcho invito installari non posse. Tamen Atticus non potuit ut Illyricum iurisdictione sibi iungeret. In Concilio Ephesino anno 431 et in Concilio Chalcedonensi anno 451 orthodoxia Attici publice laudata est. Quam ante omnes patefecit in Euphemitis enthusiasticis debellandis et in Caelestio theologo ex urbe propellendo, qui res Pelagianas fovebat.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Sabine Hübner: Der Klerus in der Gesellschaft des spätantiken Kleinasiens. Franz Steiner, Monaci 2005, p. 253.
  • Richard Klein: "Attikos, Patriarch von Konstantinopel". In: Walter Kasper (ed.): Lexikon für Theologie und Kirche. Editio tertia, tomus I, Friburgi Brisgoviae 1993, p. 1165.
  • Thomas Graumann: Die Kirche der Väter: Vätertheologie und Väterbeweis in den Kirchen des Ostens bis zum Konzil von Ephesus (431). Mohr Siebeck, Tubingae 2002, p. 261–273.
  • Klaus Fitschen: Messalianismus und Antimessalianismus: ein Beispiel ostkirchlicher Ketzergeschichte. Vandenhoeck & Ruprecht, Gottingae 1998, p. 40.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]