Attendornum

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Attendornum
Res apud Vicidata repertae:
Attendornum: insigne
Attendornum: insigne
Civitas: Germania
Locus: 51°7′35″N 7°54′12″E
Numerus incolarum: 24 448
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: Christianus Pospischil
Procuratio superior: Kreis Olpe

Geographia

Superficies: 97.95 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Finnentrop, Drolshagen, Olpe

Tabula aut despectus

Attendornum: situs
Attendornum: situs

Attendornum[1] seu Atthendorium[2] (Theodisce Attendorn) est urbs hanseatica in regio Vestphalia sita, quae circa 25 000 incolarum[3] habet. Res extra regionem notae sunt lacus Biggensis ac imprimis caverna Atta, cui, cum una ex maximis ac pulcherrimis Germaniae putaretur, annuatim? sunt circa 150 000 ad 200 000 visitatorum[4]. Oeconomia urbis industria metallorum maxime componitur. Ex anno 2014 Christianus Pospischil magister civium est.[5]

Historia[recensere | fontem recensere]

Lineamentum castri Schnellenberg, primum dimidium saeculi XVIII.

Iam aetate praehistorica commodarum conditionum causa velut natura opportuna loci ac humus ferax rare in hac valle homines vivebant. Initio medii aevi autem fontes perpetuae habitationis coeperunt, cum vicus prope quadrivium grave veterum viarum commercii, quibus nomina sunt Via Regia et Via Paganorum, conditus esset. Carolo Magno imperatore exstitit parochia unde Christiana doctrina in vicinis divulgata est. Primum anno 1072 Attendornum commemoratur sub nomine "Attandarra". Eo tempore Anno II archiepiscopus Coloniensis monasterium in regio faciendum curavit, quod Grafschaft vocatur. Conscriptio eadem fundationis, qua nomen urbis legi potest, etiam tradit subordinationem ecclesiae curtisque Attendorni. Postea urbs caput decanatus facta positionem egregiam tenuit. Tandem cum forum institutum atque oppidum moenibus cinctum esset, auctore Engelberto I archiepiscopo Coloniensi civiles libertates, id est ius civitatis, Attendorno donatae sunt. Archidioecesis Coloniensis opulentia aedificatione confirmata est castri Schnellenberg ac emptione castri Waldenburg. Horum erant viis commercii praesidio esse.

Iam circa annum 1200 Attendornum moneta archiepiscopalis fuit. Causa potissima prosperitati urbis in saeculo XIII/XIV erant collegia, maxime textores lanarii linteorumque. Attendornum quasi propugnaculum autem in finitimos comites de Marka pariter ac unus ex maximis decanatibus dioecesis tuebatur dignitatem politicam et ecclesiasticam suam. Anno 1255 in confoederatio pacis Rhenania ascita urbs sub auctoritate Susati (Theodisce Soest) socius Hansae Teutonicae indirectus facta est.[6] Usque ad finem medii aevi multa aedificia atque ampla instituta fundabantur. Extra portas civitatis initio saeculo XIV valetudinarium exempli gratia cum oratorio coemeterioque conditum est. Coenobium quoque nomine Ewig anno 1420 ab Henrico Weke mercatore fundatum est, cui annis novem intermissis valetudinarium adiectum est pro pauperibus. Quamquam prosperitas post annum 1500 decrescebat, litterae florebant. Qua de causa anno 1515 gymnasium ad studia humanitatis docendum a Tilman Muelle sacerdote oppidi fundatum est. Erat schola prima huiusce modi in Vestphalia Meridionali, quae adhuc discipulos habet. A quibus praecipue humanistae Rivius, Mullaeus et Daberkusius appellandae sunt.[7]

Attendornum quater pestilentia, nonnullis incendiis atque bellis perfungebatur. Tempore ideologia Socialismo Nationali omnes Iudaei civitatis aut expulsi aut interfecti sunt. Qua re anno 2006 et 2008 tabulae parvae ex orichalco in pavimento sunt instructae, ut fata Iudaei in memoria teneretur.[8]

Cultura[recensere | fontem recensere]

Consuetudines[recensere | fontem recensere]

Ignis Paschalis in colle extra Attendornum incensus.

Cura conservatioque consuetudinum suarum Attendorniensibus magni momenti esse constat. Imprimis caeremoniae Paschales memoratae sunt. Ita fit, ut in hebdomadis ante festum Pascham congeries lignorum ramorumque exaggerentur in collibus extra urbem. Cum moenia quattuor portas habuerint, totidem acervi ab civibus vici congruentis exstruuntur. Quibus portis sunt nomina porta Ennestensis, porta Coloniensis, porta infima et porta aquaria. Sabbato Sancto cives ante ecclesiam Sancti Ioannis Baptistae conveniunt. Ibi panes adlati cum facie piscis, qui antiquitus traditi coquuntur cum cumino, sacerdote benedicuntur. Deinde in silva pini caeduntur, qui in foro altitudinum causa comparantur. Post hoc certamen pini ad locos transferuntur, ubi exaggeratae sunt congeries praedicta. Nunc tigna transversa cum stramento afficiuntur et figuntur in pinis, qui antea ab ramis omnibus absoluti sunt. Cum quisque eorum stipitum in media strue erectus sit, nocte appetente tempus faces contorquendi incipit. Si crux turris ecclesiae paulo post illuminetur, congeries facibus accenduntur. In fine diei missa celebratura pompa ecclesiam adit.[9]

Item Carnelevarium civitati cordi est.[10]

Aedificia[recensere | fontem recensere]

  • Ecclesia Sancti Ioannis Baptistae

Aedificata in fundamentis antiquis est ecclesia Sancti Ioannis Baptistae maxima oppidi. Cui sunt turris Romanica circa annum 1200 constructa et navis Gothica ex saeculo XIV. Tectum turris Barocum, quod valde conspicuum est, ab anno 1634 ecclesiam decorat. Religio adscripta Ecclesia Catholica Romana est.

  • Vetus Curia

Illud aedificium exitu saeculi XIV conditum est, sed in saeculo XVIII atque XIX magnopere mutatum et innovatum. Inter annos 1962 et 1964 illustrationis antiquae causa atque evidentiae archaeologicae restauratum est ut existimatur adspectum fuisse. Id hodie continet Museum Surlandiae Meridionalis.

  • Castrum Schnellenberg

Anno 1222 aedificato in castro Schnellenberg, quod in colle extra urbem situm, hodie insunt et deversorium tabernaque et camerae privatae.

  • Turres moenium

Moenia Attendorni anno 1812 complanata sunt. A quibus tantummodo binae turres saeculi XIII supersunt, quae Pulverturm et Bieketurm vocantur.

Monumenta naturalia[recensere | fontem recensere]

Caverna Atta
  • Caverna Atta

Haec spelunca est una ex maximis ac pulcherrimis Germaniae. Anno 1907 caverna inventa est, dum calcem quaeritur. Cui sunt annuatim circa 150 000 ad 200 000 visitatorum. In ea crescunt amplae stalacmites stalactitesque.

  • Lacus Biggensis

Id est lacus obice repressus, qui cum duobus aliis lacibus urbi locus relaxandi suppetit. Etiam cum navibus epibaticis navigare licet.[11]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Formula:CommumiaCat

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. [1] Iacobus Augustus Thuanus: Historiae sui temporis, liber LXXIX, Lutetiae 1607.
  2. [2] Georgius Fabricius: Ioannis Rivii Atthendoriensis vita (in Ioannis Rivii libro de vera et salutari ecclesiae doctrina), Basileae 1562.
  3. Statistica incolarum urbis Attendorni (30. mensis Iunii 2019 datum).
  4. [3] Jürgen Fischbach: Entwicklung einer operationalen Tourismusmarketingkonzeption für den Kreis Olpe, Marburgi 2009.
  5. [4], situs interretialis de Christiano Pospischil.
  6. Heinrich Gottfried Gengler: Codex juris municipalis Germaniae medii aevi. Regesten und Urkunden zur Verfassungs- und Rechtsgeschichte der deutschen Städte im Mittelalter, Erlangae 1863.
  7. Josef Brunabend: Attendorn, Schnellenberg, Waldenburg und Ewig. Ein Beitrag zur Geschichte Westfalens., Monasterii Westphalorum 1878.
  8. juedisch-in-attendorn.org, situs de vita Iudaeorum Attendorni usque ad secundum bellum mundanum.
  9. Otto Höffer, Ralf Breer, Rainer Scholz: Ostern in Attendorn. Attendorner Geschichten, Band 2., Attendorni 2007.
  10. Otto Höffer, Ralf Breer, Rainer Scholz: Karneval in Attendorn. Attendorner Geschichten, Band 3., Attendorni 2007.
  11. biggesee.de, situs interretialis de lacu.