Atrytone arogos

E Vicipaedia
(Redirectum de Atrytone vitellius)
Jump to navigation Jump to search
Atrytone arogos 2192012.jpg

Classis : Insecta 
Ordo : Lepidoptera 
Familia : Hesperiidae 
Tribus : Hesperiini 
Genus : Atrytone 
Species : A. arogos 
Atrytone arogos 
(Boisduval & Le Conte, [1834])  
Synonyma
*Hesperia arogos Boisduval & Le Conte, [1834]
  • Atrytone vitellius (J. E. Smith, 1797)
  • Atrytone mutius (Plötz, 1883)
  • Phycanassa arogos
  • Hesperia iowa Scudder, 1868
Atrytone arogos.

Atrytone arogos est papilio familiae Hesperiidarum, in remotis coloniis in Georgia, Florida paeninsulari, Litore Sinus, meridio-orientali Dacota Septentrionali, et media Minnesota ad meridiem ad Texiam meridianam et Coloratum endemicus. Singuli errantes usque ad Virginiam occidentalem, Arcansiam septentrionalem, et Illinoesiam observantur.

Latitudo alarum est a 29 ad 37 mm. Est in septentrionibus et occidentibus unus fetus per annum, et adulti ab Iunio ad Iulium volare solent. In meridiebus autem sunt binae generationes per annum, et adulti ab Aprili ad Septembrem volare solent.

Larvae Andropogone gerardi, Calamovilfa brevipile, speciebus generis Panifi, et aliis graminibus vescuntur. Adulti nectar ex floribus Viciae americanae, Cirsii arvensis, Apocyni, Coreopsis palmatae, Echinaceae, Asclepiadis viridiflorae, et Leucanthemi vulgaris sorbillant.

Subspecies[recensere | fontem recensere]

  • Atrytone arogos arogos
  • Atrytone arogos iowa

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • De specie apud situm butterfliesandmoths.org (Butterflies and Moths of North America)
  • De specie apud situm bugguide.net (Bug Guide)