Coordinata: 4°45′S 155°24′E / 4.75°S 155.4°E / -4.75; 155.4

Atollum Carteretianum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Atollum Carteretianum ex spatio visa.

Atollum Carteretianum sive Insulae Carteretianae, etiam atollum vel insulae Tulun vel Kilinailau, sunt insulae in Provincia Salomonis Septentrionali Papuae Novae Guineae, 86 km (53 milia passuum) ad boreorientalem Bougainville Insulae in Pacifico Australi sitae. Atollum ex sparsis insulis humilibus constat, Han, Jangain, Yesila, Yolasa, et Piul appellatis, quae in forma soleae 30 km (19 milia) inter septentriones et australem patent. Area terrestris 0.6 chiliometra quadrata, et maximus locus editus 1.5 metra (5 pedes) supra aequor maris est.

Hic grex insularum in insulis consistit ex Philippo Carteret navigatore Britannico una appellatis, primo Europaeo qui eas invenit, cum in navi Swallow anno 1767 adveheretur. Anno 2005, circa mille hominum in insula habitabant. Han est insula maxima, et aliae sunt parvae insulae quae lacunam circumplectuntur. Maxima colonia est Weteili in Insula Han. Insula prope finem Planitiei Ontong Java patet, magnae conformationis geologicae.

Historia[recensere | fontem recensere]

Nonnullae insulae, a Beniamino Morrell in navi Antarctic anno 1830 visitatae, incolebantur ab indigenis qui nonnullos victus colebant. Una insula parva, in boreorientali atolli parte, cultoribus vacua, ligno magnopere contegebatur. Nautae laborare coeperunt in meridioccidentali insulae parte ad colligendam carnem cochlearum edulesque avium nidos pro foro Sinensi, rege regionis approbante. Morrell, post oppugnationem fatalem suorum nautarum discedens, insulas Insulae Caedis (Anglice 'Massacre Islands') nominavit.[1][2]

Hodie, victus culti, praecipue taro et cocos, cum piscibus et conchis, incolas sustinent. Regio circa mille annos inculta erat, ante contactum Europaeum circa 1880, cum commercium coprae et aliarum industriarum oeconomiam et mores mutaverunt. Numerus incolarum saeculo vicensimo ineunte rapide crevit, et nimium habitantium decennio post 1930 deminutionem effecit. Inopia cibi ex 1960 fere, a piscatoribus commercialibus internationalibus temporibus recentioribus fecerunt ut nonnulli insulani regionem Kuveria in Insula Bougainville ab 1984 ad 1989 fere habitarent.[3] Decennio 200, insulani fugitivi oeconomici diiudicati sunt.[4] Ante 2002, insulani non iam meminerant taronem, quamquam in regionibus bene adaquatis cultus, cum dux insulanus queretur taronem ferum non iam crescere.[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tim Bayliss-Smith, "Constraints on Population Growth: The Case of the Polynesian Outlier Atolls in the Precontact Period," Human Ecology 2(4):259–295.
  2. Benjamin Morrell, A Narrative of Four Voyages to the South Sea, North and South Pacific Ocean (Novi Eboraci: J & J Harper, 1832).
  3. Bougainville Province Agricultural System: 02, Subsystem: 01 Page 2, MASP Working Papers (Australian National University), PDF. in archivo inscriptum, 2 Septembris 2007.
  4. Royle 2001:39.
  5. Greg Roberts, "Islanders face rising seas with nowhere to go," The Sydney Morning Herald, 30 Martii 2002.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]