Athum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Athum (Belgia )
Athum
Athum
Urbis collocatio in Belgia

Athum[1] (Francogallice Ath, Picardice Ât, Batave Aat) est urbs Belgica in provincia Hannoniae sita. Incolarum 28 543 habet. Sedes est iudicis pacis.

Apud Athum Denderae[fr] altera occidentalis vel magna altera orientalis vel parva (etiam Arbra, Asbra vel Arbor)[2] dictae confluunt.

Athum stationem ferriviariam habet ad lineas ferriviarias inter Gerardimontium[nl] et Montes et inter Turnacum et Bruxellas.

Die Iovis Athi forum septimanale est, verisimiliter ex anno 1166, certe ex anno 1368.[3]

Quotannis mense Augusto fit Ducasse d'Ath, processio gigantum.

Regiones[recensere | fontem recensere]

Athum in 19 regiones divisum est quae ante annum 1977 communia sui iuris erant:

Historia[recensere | fontem recensere]

Prima mentio Athi in litteris erat anno 1079.[4] Anno 1136, Balduinus IV, comes Hannoniae terram Athensem emit[5] et anno 1166 aedificationem castri turrisque dictae "Burbant" apud confluentem ambarum Denderarum incepit.[6]

Scholae[recensere | fontem recensere]

Athi sunt 20 scholae primariae (14 publicae et 6 Catholicae).

Scholae secundariae publicae sunt Athenaeum Regale Athi (Athénée Royal d'Ath), Institutum Technicum Communitatis Francicae Renatae Joffroy (Institut Technique de la Communauté française Renée Joffroy) et Institutum Provinciale Educationis Secundariae (Institut Provincial d'Enseignement Secondaire – acronymo IPES).

Scholae secundariae Catholicae sunt Collegium Sancti Iuliani (Collège Saint-Julien), Institutum Technicum Liberum (Institut Technique Libre), et pars Collegii Visitationis-La Berlière Lessiniensis (Collège Visitation-La Berlière) in situ "La Berlière" Hultaci.

Apud IPES etiam est pars Scholae Superioris Condorcet (Haute École Condorcet) quae schola educationis superioris Provinciae Hannoniae est.[7]

Cultus religiosi et cosmotheoreticus[recensere | fontem recensere]

Turris Ecclesiae Sancti Iuliani
Templum Protestans in Via Scriniariorum

Ecclesiae Catholicae Romanae[recensere | fontem recensere]

Numerosi sunt aedificii cultus Catholici Romani:

  • in Atho proprio: ecclesiae Sancti Iuliani et Sancti Martini; sacella Sanctae Mariae "Lorette" et Sanctae Mariae Fatimae
  • Altrepiae: ecclesia Sanctae Mariae Lapurdi
  • Arbore: ecclesia Sancti Ioannis Evangelistae
  • Boviniae: ecclesia Sanctae Virginis
  • Gilligenii: ecclesia Sancti Ioannis Evangelistae
  • Gisbeccae: ecclesia Sancti Petri
  • Hospitici: ecclesia Sancti Petri
  • Hultaci: ecclesia Sancti Quirini
  • Isernae: ecclesia Sancti Petri
  • Lingaci: ecclesia Sancti Martini
  • Lineae: ecclesia Nostrae Dominae Visitationis
  • Mafflae: ecclesia Sanctae Waldetrudis
  • Melini Episcopali: ecclesia Sancti Petri
  • Mulbaci: ecclesia Sancti Sulpitii
  • Rebaci: ecclesia Sancti Amandi
  • Silvae Maioni: ecclesia Sancti Petri
  • Vadi Ericii: ecclesia Sancti Dionysii
  • Villari Sanctae Mariae: ecclesia Sanctae Mariae
  • Villari Sancti Amandi: ecclesia Sancti Amandi
  • Vurminicae: ecclesia Sancti Ursmari

Templa Protestantia[recensere | fontem recensere]

Athi duo templa Protestantia sunt, in Via Scriniariorum (rue des Écriniers) et in Via Arcis (rue du Fort).

Atrium Regni Testium Iehovae[recensere | fontem recensere]

Testes Iehovae in Via Ioannis Jaurès (rue Jean-Jaurès) "Atrium Regni" (id est eorum templum) habent.

Domus Laicitatis[recensere | fontem recensere]

Athi etiam est "Domus Laicitatis", ad initium Viae Portae (rue de la Poterne), ubi communitas cosmotheoretica "laica" dicta orationes, caerimonias et alia eventa habet.

Musulmani[recensere | fontem recensere]

Musulmani quoque Athi habitant sed mesquitam in urbe sua non habent; mesquita proxima Rotnaci sita est.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. A.-G. Chotin, Études étymologiques sur les noms des villes, bourgs, villages et hameaux de la province de Hainaut (Paris & Tournai, 1858) p. 49.
  2. Situs interretialis urbis Athi, À la découverte du village d'Arbre.
  3. Ioannes Dugnoille, La ville d'Ath. Bref regard sur son passé in Ath et sa région, Éd. Imprimerie provinciale 1973.
  4. Celestinus Josephus Bertrand, Histoire de la ville d'Ath, Montibus, Duquesne-Masquillier, 1906, p. 31.
  5. Fredericus Augustus Ferdinandus Thomas Reiffenbergensis, Histoire du Comté de Hainaut, Bruxellis, t. 2, p. 36.
  6. Ioannes Dugnoille, La ville d'Ath. Bref regard sur son passé in Ath et sa région, Éd. Imprimerie provinciale 1973, p. 24.
  7. Situs interretialis urbis - Educatio.