Athenaeum Wadsworthense

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Athenaeum Wadsworthense
Constitutum 1844
Locus 600 Main Street, Hartfordiae Connecticutae
Director Susanna Lubowsky Talbott[1]
Situs interretialis http://www.wadsworthatheneum.org
Statua Nathan Hale, ab Enoch Smith Woods anno 1899 facta.

Athnenaeum Wadsworthense[2] est veterrimum museum artis publicum in Civitatibus Foederatis.[3] Cui sunt res maiores picturarum Impressionismi Franciae et artis Civitatum Foederatarum, scaenae Schola Fluminis Hudsoniani, magna opera modernismi, et opera hodierna, cum permultis partibus supellectis primis Americanis et artibus ornantibus.

Museum ad 600 Main Street patet, in proprio aedificio castelli simili media Hartfordia Connecticutae, capite civitatis. Omnis congeries, in 196 000 pedum quadratorum consistens, est maxima talis congeries in Connecticuta conservata.

Structura et quae insunt[recensere | fontem recensere]

Structura ipsa in aedificio primo, castelli simili, et quattuor alis additis consistit. In museo conservantur 50 000 fere rerum, inter quas aera Romana antiqua, Graeca, et Aegyptia; picturae ex aetatibus Renascentiae, Aetatis Barocae, et Impressionistae Francicae et Americanae; fictilia elegantia Francica saeculi duodevicensimi (inter quae res Misniae et Separae); scaenae Scholae Fluminis Hudsoniani; prima vestimenta et ornamenta Americana; prima ars et artefacta historica Afroamericana; et plus. Congeries spatium plus quam 5000 annorum historiae universae comprehendunt.

Vix extra castellum est statua Nathan Hale, ab Enoch S. Woods anno 1899 facta. In proximo, intra Capitolium, est alia sculptura Hales, latius nota, a Bela Pratt facta, exemplum rei originalis, in Universitate Yalensi conservatae.

Primae musei res[recensere | fontem recensere]

Athenaeum ex initio multas occasiones primas habet. Anno 1933, Athenaeum Georgii Balanchine immigrationem ad Civitates Foederatas ab Unione Sovietica sustinuit. Qui mox Scholam Balletae Americanae condidit, quae vicissim Balleta Urbis Novi Eboraci facta est. Balanchine tum instituit ut grex producens Scholae Balletae Americanae primum in Theatro Memoriali Averiensi athenaei Decembre 1934 perfungeretur, interque eius res fuit Serenade, eius prima saltatio in America saltatoribus designata.[4]

Athenaeum fuit primum museum in Civitatibus Foederatia quod res Salvatoris Dali, Balthi, Friderici Church, Michaelis Angeli Caravagii, Petri Mondrian, et multorum aliorum artificum praeclarorum obtinuit. A. Everett "Chick" Austin administrante, prima Americana surrealismi exhibitio in Athenaeo anno 1931, et prima maior artis Picasso exhibitio respiciens in Civitatibus Foederatis anno 1934 habita est.[5] Etiam anno 1934, prima perfunctio universa operae Four Saints in Three Acts Geretrudis Stein et Vergilii Thomson in Athenaeo facta est.

Pinacotheca picturarum ab athenaeo conservatarum[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Press release
  2. Anglice Wadsworth Atheneum. Nomen adiectivum in nomine bacterii Sutterellae wadsworthensis videtur, ex Laboratorio Anaerobico Wadsworthensi (Wadsworth Anaerobe Laboratory) appellato.
  3. Bibliotheca et Athenaeum Redwoodianum Portu Novo Rhodensis Insulae anno 1747 conditum est, et museum privatum anno 1750 apertum est. Carolus Willson Peale museum publicum in tabulato altero Curiae Libertatis Philadelphiae Pennsylvaniae anno 1786 aperuit, et tesseram aditialem emptam poposcit. Academia Artium Elegantiorum Pennsylvaniae, Philadelphiae anno 1805 ordinata, suum museum publicum 1806 aperuit, et tesseram aditialem centesimarum viginti quinque poposcit. Museum Pealeanum Baltimorae Terrae Mariae museum publicum anno 1814 factum est.
  4. Steichen 2012.
  5. [http://www.tnr.com/article/magazine/books-and-arts/106435/barnes-foundation-move-philadelphia-tod-williams-billie-tsien "Jed Perl: The Barnes Foundation's Disastrous New Home," New Republic, 24 Augusti 2012.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Athenaeum Wadsworthense spectant (Athenaeum Wadsworthense, Wadsworth Atheneum).