Aszi
Locus: 52°31′59″N 6°58′0″E
Numerus incolarum: 616
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Aszi[1] (Theodisce et Saxonice Esche) sunt commune in Saxonia Inferiore situm atque pars Circuli in Comitatu Binethensis. Aszi sunt praeterea pars communis generalis Neuenhusae.
Historia
[recensere | fontem recensere]Circa annum 1000 villa Aszi primo in actis descripta est. Regio usque ad annum 1753 ad comitatum Binethensem pertinuit, cum Friedericus Carolus comes eam cum toto comitatu Electori Hannoverae pigno dedit. Ab anno 1806 regio ad Magnum Ducatum Montensem pertinuit. Napoleone imperatore victo Aszi pars Regni Hannoverani fuerunt. Regnum Hannoveranum autem anno 1866 a Borussia occupatum est. Anno 1885 Circulus in Comitatu Binethensi conditus est, cuius caput tum Benthemia erat et ad quem Aszi ad hunc diem pertinent. Ab anno 1946 Circulus Binethensis pars Saxoniae Inferioris est. Numerus incolarum tum multis hominibus auctus est, qui e Germania Orientali fugati erant. Anno 1974 Aszi cum aliis communibus se ad commune generale Neuenhusam coniunxerunt. Anno 2011 Gerhardus Trüün (CDU) novus magister civium electus est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Hermann Abels: Die Ortsnamen des Emslandes in ihrer sprachlichen und kulturgeschichtlichen Bedeutung. S. 27f.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Aszos spectant. |
