Astynome

E Vicipaedia

Astynome (᾿Αστυνόμη, fere 'procuratrix urbis') est nomen aliquot feminis inditum, quod praesertim apud mythographos et scholiastas invenitur. Astynome ad hasce feminas refertur:

  1. Adrasti soror, ex qua Hipponous Capaneum (Apollod. 3.63 Wagner; Hyg. Fab. 70) et Periboeam (Apollod. 1.74 Wagner) genuit.
  2. Apollinis sacerdotis Chrysae filia (apud scholiastas), quae apud Homerum patronymico nomine q.e. Χρυσηίς (Chryseis) appellatur.
  3. Una ex Amphionis et Niobae filiabus (Hyg. Fab. 69)
  4. Calydonis mater ex Are (Ps.-Plut. De fluviis 22.4 = 7.322 Bernard)-

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bethe, Erich (1896) Astynome. RE II.2:1869.
  • Bloch, René (2006) Chryseis. Der Neue Pauly, ediderunt Hubert Cancik & alii.
  • Scherf, Johannes (2006a) Calydon. Der Neue Pauly, ediderunt Hubert Cancik & alii.
  • Scherf, Johannes (2006b) Hipponoos. Der Neue Pauly, ediderunt Hubert Cancik & alii.