Astrid Mannes

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Astrid Mannes
Res apud Vicidata repertae:
Astrid Mannes: imago
Nativitas: 2 Ianuarii 1967; Hilda
Patria: Germania

Officium

Officium: Demarchus, Socius Concilii Federalis Germanici
Munus: Scriptor, politicus

Astrid Mannes (nata die 2 Ianuarii 1967 Hildae) scriptrix et rerum politicarum perita Germanica factionis CDU est.

Eruditio et munus[recensere | fontem recensere]

Mannes, postquam anno 1986 testimonium maturitatis accepit, ad annum 1991 historiae, rebus publicis et iurisprudentiae studebat. Magistri titulum abstulit. Deinde libros de hominibus politicis composuit. Anno 2005 doctor promotus est, postquam biographiam cancelarii imperii Constentini Fehrenbach composuit. Anno 1992/93 pro societate exsulem secretaria praesidis Herberti Czaja operam dedit, annis 1993 - 2000 adlata scientifica in Dieta Foederali fuit. Annis 2002 - 2003 curatrix cum diurnariis societatis "Didacta" erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Mannes, ab anno 1990 sodalis factionis CDU, anno 2007 demarcha oppidi Mühltal in Hassia sita electa est. Anno 2013 iterum electa est. Die 24 Septembris 2017 legata ad Dietam Foederalem Germaniae creata est et magistratum demarchae deposuit[1].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]