Asterix apud Gothos

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Asterix apud Gothos est liber pictus quem Renatus Goscinny composuit, Albertus Uderzo pinxit, et Carolus Rubricastellanus in Latinum convertit. Fabula est de Gothis qui Panoramigem Druidam capiunt ut arte magica eius utantur ad Galliam Italiamque invadendas. Obelix et Asterix ut illum ex periculo liberent nituntur. In hoc libro mores Germanici qui ante Secundum bellum mundanum fuerunt deridentur. Nam Gothi hic sunt viri bellicosissimi[1] iracundissimique, disciplinam militarem severam exercent, horum galeae aciem ferunt et verba litteris gothicis scribuntur, quae omnia etiamnunc Francogalli Germanis saepe tribuunt. Gothi autem nominantur, non Germani, quod anachronismum constituit, quia Gothi vix ante quartum saeculum p.C.n ab ullo Romano scriptore commemorati sunt et Asterix, si re vera vixisset, contemporaneus Iulii Caesaris fuisset. Forsitan Goscinny verbum "Gothos" "Germanis" praetulerit ut minime Germanis hodiernis iniuriam inferret vel, sub nomine Gothorum, quippe qui populus Germaniae Septentrionalis fuerint, Borussicos tantum qui, post Bellum Franco-Borussicum bellicosissimi omnium Germanorum Francogallis videbantur [2], non alios Germanos, significaret.

Nonnullae personae dramatis[recensere | fontem recensere]

  • Panoramix - Druida
  • Nonagintrix - Druida belgicus
  • Psychiatric - Dux gentis gothicae cuiusdam
  • Tricidic - Aemulus Psychiatricis

Liber[recensere | fontem recensere]

  • "Asterix apud Gothos", 1978o, Stuttgardiae:Delta,

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Bellicismus et nationalismus in utraque versione deridentur: canunt Gothi milites francogallice "Il y a des cailloux sur toutes les routes" ("Sunt scrupuli in quibusque viis"), cantum quemdam Legionis Extraneae, latine "super omnia Gothi", quod ad verba "Deutschland über alles" ("Germania super omnia") nationalistici "Canti Germanorum" (Teudisce "Das Deutschlandlied") alludit.
  2. De modo quo Borussici describuntur in libris francogallicis huius temporis, vide Jean-François Dominé, « L’image du Prussien dans la littérature française contemporaine », Revue historique des armées, 269 | Textus interretialis a die 20 novembris 2012, ultime lectus die 29 decembris 2016. [1] (Francogallice)