Astedele


Locus: 53°32′0″N 7°16′0″E
Numerus incolarum: 2 052
Situs interretialis
Gestio
Geographia

Astedele[1] (Theodisce et Sagterlandice Osteel; Saxonice Oosteel) est commune circuli Auriaci in Frisia Orientali Saxonia Inferiore situm. Cum aliis parvis communibus ad Brocmanniam commune generale se coniunxit.
Historia
[recensere | fontem recensere]Astedele anno 1164 conditum esse dicitur. Primo pars Frisiae Orientalis Ducatus erat, deinde annis 1744 - 1806 ad Borussiam, tum ab anno 1806 regio ad Nederlandiam et annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Astedele Regno Hannoverano traditum est, quod post annum 1866 iterum pars Borussiae fuit. Anno 1869 Leezdorfium, adhuc pars communis Astedelis fuit, commune sui iuris factum est. Ab anno 1885 Astedele pars novi Circuli Nordensis factum est. Ab anno 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinet. Anno 1969 Astedele ad commune generale Brocmanniam accessit, ut administratio melior fieret. Anno 1977 Astedele circulo Nordensi dissoluto ad circulum Auriacum transiit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Vide Kirchengemeindelexikon, ubi dicitur "(...) S[igillum] Domini Siadonis in Astedele (Siegel des Herrn Syado in Osteel) (...)".
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Astedele spectant. |
