Assyrii (praesens aetas)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina de populo antiquo explicat. Si Assyrios praesentis aetatis quaeris, vide Assyrii (antiquitas).
Tur-Abdin sedes Assyriorum tralaticia habetur.
Familia Assyrica in Mavana modo tralaticio butyrum conficit.
Monasterium Matris Dei in Hah, antiquitate posteriore aedificatum, in regione historica nomine Tur-Abdin situm est.

Assyrii sunt minor pars hominum in Asia occidentali, qui lingua Syriaca[1]. usi maxima ex parte sunt Christiani Orientales traditionibus Patriarchatus Antiocheni et Catholicatus Seleuciae-Ctesiphontis innixi.[2]

Diffusio Assyriorum[recensere | fontem recensere]

Sedes Assyriorum avitae in Mesopotamia septentrionali sitae erant, ubi his diebus est Iraca septentrionalis, Syria boreo-orientalis, Turcia austro-orientalis et Irania boreo-occidentalis. Postquam multi emigraverunt vel fugati sunt, magna gentis Assyriorum pars in terris occidentalibus vivit. Congruens ad ipsorum appellationem „Syri“ (Suryoye, Suroye vel Suraye) ab Arabibus Suriani vel Aschuri'in, a Persis Asuri et a Turcis Süryaniler vocantur. Appellatio „Syrus“ non hodiernam rem publicam Syriam, sed traditionem Christianam Syriacam refert.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Šlomo Surayt: Ein Einführungskurs ins Surayt-Aramäische (Turoyo). Shabo Talay, 2017, visum die 06. Iunii 2021
  2. [1] Shlemon Yonan, Annelore Hermes, Gernot Wiessner: Assyrer – Christliche Minderheit im Nahen Osten. Gesellschaft für bedrohte Völker, 22. 04. 2005

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Kenan Araz: Verfolgung, Flucht, Asyl. Flüchtlingsgespräche, Flüchtlingsinterviews mit Assyrern. Ars Una, Neuried 2001. ISBN 3-89391-110-3.
  • Burchard Brentjes: The Armenians, Assyrians and Kurds: Three Nations, one fate?. Richi Press, Campbell 1997, ISBN 0-9659623-1-8.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Assyrios praesentis aetatis spectant (Assyria, Assyrian people).